1viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem
2cum audissent autem
quia hebraea lingua loquitur ad illos
magis praestiterunt silentium
3et dixit
ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae
nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel
eruditus iuxta veritatem paternae legis
aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie
4qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem
alligans et tradens in custodias viros ac mulieres
5sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit
et omnes maiores natu
a quibus et epistulas accipiens ad fratres
Damascum pergebam
ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur
6factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco
media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa
7et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi
Saule Saule quid me persequeris
8ego autem respondi quis es Domine
dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris
9et qui mecum erant lumen quidem viderunt
vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum
10et dixi quid faciam Domine
Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum
et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere
11et cum non viderem prae claritate luminis illius
ad manum deductus a comitibus veni Damascum
12Ananias autem quidam vir
secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus
Iudaeis
13veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice
et ego eadem hora respexi in eum
14at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te
ut cognosceres voluntatem eius
et videres Iustum et audires vocem ex ore eius
15quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti
16et nunc quid moraris
exsurge baptizare et ablue peccata tua
invocato nomine ipsius
17factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo
fieri me in stupore mentis
18et videre illum dicentem mihi
festina et exi velociter ex Hierusalem
quoniam non recipient testimonium tuum de me
19et ego dixi
Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem
et caedens per synagogas eos qui credebant in te
20et cum funderetur sanguis Stephani testis tui
ego adstabam et consentiebam
et custodiebam vestimenta interficientium illum
21et dixit ad me
vade quoniam ego in nationes longe mittam te
22audiebant autem eum usque ad hoc verbum
et levaverunt vocem suam dicentes
tolle de terra eiusmodi
non enim fas est eum vivere
23vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua
et pulverem iactantibus in aerem
24iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum
ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei
25et cum adstrinxissent eum loris
dixit adstanti sibi centurioni Paulus
si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare
26quo audito centurio accessit ad tribunum
et nuntiavit dicens quid acturus es
hic enim homo civis romanus est
27accedens autem tribunus dixit illi
dic mihi tu Romanus es
at ille dixit etiam
28et respondit tribunus
ego multa summa civitatem hanc consecutus sum
et Paulus ait
ego autem et natus sum
29protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant
tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum
30postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudaeis solvit eum
et iussit sacerdotes convenire et omne concilium
et producens Paulum statuit inter illos