1intendens autem concilium Paulus ait viri fratres
ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum
usque in hodiernum diem
2princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi
percutere os eius
3tunc Paulus ad eum dixit
percutiet te Deus paries dealbate
et tu sedens iudicas me secundum legem
et contra legem iubes me percuti
4et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis
5dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum
scriptum est enim principem populi tui non maledices
6sciens autem Paulus
quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum
exclamavit in concilio viri fratres
ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum
de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor
7et cum haec dixisset
facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos
et soluta est multitudo
8Sadducaei enim dicunt
non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum
Pharisaei autem utrumque confitentur
9factus est autem clamor magnus
et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant
dicentes
nihil mali invenimus in homine isto
quod si spiritus locutus est ei aut angelus
10et cum magna dissensio facta esset
timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis
iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum
ac deducere eum in castra
11sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto
sicut enim testificatus es de me Hierusalem
sic te oportet et Romae testificari
12facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis
et devoverunt se dicentes
neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum
13erant autem plus quam quadraginta
qui hanc coniurationem fecerant
14qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt
devotione devovimus nos nihil gustaturos
donec occidamus Paulum
15nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio
ut producat illum ad vos
tamquam aliquid certius cognituri de eo
nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum
16quod cum audisset filius sororis Pauli insidias
venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo
17vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait
adulescentem hunc perduc ad tribunum
habet enim aliquid indicare illi
18et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait
vinctus Paulus vocans rogavit me
hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi
19adprehendens autem tribunus manum illius
secessit cum eo seorsum et interrogavit illum
quid est quod habes indicare mihi
20ille autem dixit
Iudaeis convenit rogare te
ut crastina die Paulum producas in concilium
quasi aliquid certius inquisituri sint de illo
21tu vero ne credideris illis
insidiantur enim ei ex eis viri amplius
quadraginta
qui se devoverunt non manducare neque bibere
donec interficiant eum
et nunc parati sunt expectantes promissum tuum
22tribunus igitur dimisit adulescentem
praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset
23et vocatis duobus centurionibus dixit illis
parate milites ducentos ut eant usque Caesaream
et equites septuaginta et lancearios ducentos
a tertia hora noctis
24et iumenta praeparate ut inponentes Paulum
salvum perducerent ad Felicem praesidem
26scribens epistulam continentem haec
Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem
27virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis
superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est
28volensque scire causam quam obiciebant illi
deduxi eum in concilium eorum
29quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum
nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen
30et cum mihi perlatum esset de insidiis
quas paraverunt ei
misi ad te
denuntians et accusatoribus ut dicant apud te
31milites ergo secundum praeceptum sibi
adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem
32et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo
reversi sunt ad castra
33qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi
statuerunt ante illum et Paulum
34cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset
et cognoscens quia de Cilicia
35audiam te inquit cum et accusatores tui venerint
iussitque in praetorio Herodis custodiri eum