1Festus ergo cum venisset in provinciam
post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea
2adieruntque eum principes sacerdotum et primi
Iudaeorum adversus Paulum
et rogabant eum
3postulantes gratiam adversum eum
ut iuberet perduci eum Hierusalem
insidias tendentes ut eum interficerent in via
4Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea
se autem maturius profecturum
5qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul
si quod est in viro crimen accusent eum
6demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem
descendit Caesaream
et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci
7qui cum perductus esset
circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei
multas et graves causas obicientes quas non poterant probare
8Paulo autem rationem reddente
quoniam neque in legem Iudaeorum
neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi
9Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare
respondens Paulo dixit
vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me
10dixit autem Paulus
ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari
Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti
11si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori
si vero nihil est eorum quae hii accusant me
nemo potest me illis donare Caesarem appello
12tunc Festus cum consilio locutus respondit
Caesarem appellasti ad Caesarem ibis
13et cum dies aliquot transacti essent
Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream
ad salutandum Festum
14et cum dies plures ibi demorarentur
Festus regi indicavit de Paulo dicens
vir quidam est derelictus a Felice vinctus
15de quo cum essem Hierosolymis
adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum
postulantes adversus illum damnationem
16ad quos respondi
quia non est consuetudo Romanis
donare aliquem hominem
priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores
locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina
17cum ergo huc convenissent
sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali
iussi adduci virum
18de quo cum stetissent accusatores
nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum
19quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum
et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere
20haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam
si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis
21Paulo autem appellante
ut servaretur ad Augusti cognitionem
iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem
22Agrippa autem ad Festum
volebam et ipse hominem audire
cras inquit audies eum
23altera autem die
cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione
et introissent in auditorium
cum tribunis et viris principalibus civitatis
et iubente Festo adductus est Paulus
24et dixit Festus
Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri
videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me
Hierosolymis petens et hic
clamantes non oportere eum vivere amplius
25ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse
ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere
26de quo quid certum scribam domino non habeo
propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa
ut interrogatione facta habeam quid scribam
27sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum
et causas eius non significare