1Agrippa vero ad Paulum ait
permittitur tibi loqui pro temet ipso
tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere
2de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa
aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie
3maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt
consuetudines et quaestiones
propter quod obsecro patienter me audias
4et quidem vitam meam a iuventute
quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis
noverunt omnes Iudaei
5praescientes me ab initio
si velint testimonium perhibere
quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus
6et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo
sto iudicio subiectus
7in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die
deservientes sperant devenire
de qua spe accusor a Iudaeis rex
8quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat
9et ego quidem existimaveram
me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa
contraria agere
10quod et feci Hierosolymis
et multos sanctorum ego in carceribus inclusi
a principibus sacerdotum potestate accepta
et cum occiderentur detuli sententiam
11et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare
et amplius insaniens in eos
persequebar usque in exteras civitates
12in quibus dum irem Damascum
cum potestate et permissu principum sacerdotum
13die media in via vidi rex
de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen
et eos qui mecum simul erant
14omnesque nos cum decidissemus in terram
audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua
Saule Saule quid me persequeris
durum est tibi contra stimulum calcitrare
15ego autem dixi quis es Domine
Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris
16sed exsurge et sta super pedes tuos
ad hoc enim apparui tibi
ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti
et eorum quibus apparebo tibi
17eripiens te de populo et gentibus
in quas nunc ego mitto te
18aperire oculos eorum
ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum
ut accipiant remissionem peccatorum
et sortem inter sanctos per fidem quae est in me
19unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis
20sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis
et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam
ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum
digna paenitentiae opera facientes
21hac ex causa me Iudaei cum essem in templo
conprehensum temptabant interficere
22auxilio autem adiutus Dei
usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori
nihil extra dicens quam ea
quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses
23si passibilis Christus
si primus ex resurrectione mortuorum
lumen adnuntiaturus est populo et gentibus
24haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit
insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt
25at Paulus non insanio inquit
optime Feste
sed veritatis et sobrietatis verba eloquor
26scit enim de his rex ad quem et constanter loquor
latere enim eum nihil horum arbitror
neque enim in angulo quicquam horum gestum est
27credis rex Agrippa prophetis scio quia credis
28Agrippa autem ad Paulum
in modico suades me Christianum fieri
29et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno
non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie
fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his
30et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant
eis
31et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes
quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste
32Agrippa autem Festo dixit
dimitti poterat homo hic si non appellasset Caesarem