1ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam
et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine
Iulio cohortis Augustae
2ascendentes autem navem hadrumetinam
incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus
perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense
3sequenti autem die devenimus Sidonem
humane autem tractans Iulius Paulum
permisit ad amicos ire et curam sui agere
4et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro
propterea quod essent venti contrarii
5et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes
venimus Lystram quae est Lyciae
6et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam
transposuit nos in eam
7et cum multis diebus tarde navigaremus
et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento
adnavigavimus Cretae secundum Salmonem
8et vix iuxta navigantes
venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus
cui iuxta erat civitas Thalassa
9multo autem tempore peracto
et cum iam non esset tuta navigatio
eo quod et ieiunium iam praeterisset
consolabatur Paulus
10dicens eis
viri video quoniam cum iniuria et multo damno
non solum oneris et navis
sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio
11centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat
quam his quae a Paulo dicebantur
12et cum aptus portus non esset ad hiemandum
plurimi statuerunt consilium navigare inde
si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare
portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum
13adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere
cum sustulissent de Asson legebant Cretam
14non post multum autem
misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo
15cumque arrepta esset navis
et non posset conari in ventum
data nave flatibus ferebamur
16insulam autem quandam decurrentes
quae vocatur Caudam
potuimus vix obtinere scapham
17qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem
timentes ne in Syrtim inciderent
submisso vase sic ferebantur
18valide autem nobis tempestate iactatis
sequenti die iactum fecerunt
19et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt
20neque sole autem neque sideribus apparentibus per
plures dies
et tempestate non exigua inminente
iam ablata erat spes omnis salutis nostrae
21et cum multa ieiunatio fuisset
tunc stans Paulus in medio eorum dixit
oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta
lucrique facere iniuriam hanc et iacturam
22et nunc suadeo vobis bono animo esse
amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navis
23adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei
cuius sum ego et cui deservio
24dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere
et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum
25propter quod bono animo estote viri
credo enim Deo quia sic erit
quemadmodum dictum est mihi
26in insulam autem quandam oportet nos devenire
27sed posteaquam quartadecima nox supervenit
navigantibus nobis in Hadria
circa mediam noctem suspicabantur nautae
apparere sibi aliquam regionem
28qui submittentes invenerunt
passus viginti
et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim
29timentes autem ne in aspera loca incideremus
de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri
30nautis vero quaerentibus fugere de navi
cum misissent scapham in mare sub obtentu
quasi a prora inciperent anchoras extendere
31dixit Paulus centurioni et militibus
nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis
32tunc absciderunt milites funes scaphae
et passi sunt eam excidere
33et cum lux inciperet fieri
rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens
quartadecima hodie die expectantes
ieiuni permanetis nihil accipientes
34propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra
quia nullius vestrum capillus de capite peribit
35et cum haec dixisset
sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium
et cum fregisset coepit manducare
36animaequiores autem facti omnes
et ipsi adsumpserunt cibum
37eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex
38et satiati cibo adleviabant navem
iactantes triticum in mare
39cum autem dies factus esset terram non agnoscebant
sinum vero quendam considerabant habentem litus
in quem cogitabant si possent eicere navem
40et cum anchoras abstulissent
committebant se mari
simul laxantes iuncturas gubernaculorum
et levato artemone
secundum flatum aurae tendebant ad litus
41et cum incidissemus in locum bithalassum
inpegerunt navem
et prora quidem fixa manebat inmobilis
puppis vero solvebatur a vi maris
42militum autem consilium fuit ut custodias occiderent
ne quis cum enatasset effugeret
43centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri
iussitque eos qui possent natare mittere se primos
et evadere et ad terram exire
44et ceteros alios in tabulis ferebant
quosdam super ea quae de navi essent
et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram