1Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei
sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in
Christo Iesu
2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
3benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi
qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in
Christo
4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem
ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate
5qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum
per Iesum Christum in ipsum
secundum propositum voluntatis suae
6in laudem gloriae gratiae suae
in qua gratificavit nos in dilecto
7in quo habemus redemptionem per sanguinem eius
remissionem peccatorum
secundum divitias gratiae eius
8quae superabundavit in nobis
in omni sapientia et prudentia
9ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae
secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo
10in dispensationem plenitudinis temporum
instaurare omnia in Christo
quae in caelis et quae in terra sunt in ipso
11in quo etiam sorte vocati sumus
praedestinati secundum propositum eius
qui omnia operatur secundum consilium
voluntatis suae
12ut simus in laudem gloriae eius
qui ante speravimus in Christo
13in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae
in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto
14qui est pignus hereditatis nostrae
in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius
15propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu
et dilectionem in omnes sanctos
16non cesso gratias agens pro vobis
memoriam vestri faciens in orationibus meis
17ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae
det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius
18inluminatos oculos cordis vestri
ut sciatis quae sit spes vocationis eius
quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis
19et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius
in nos qui credidimus
secundum operationem potentiae virtutis eius
20quam operatus est in Christo
suscitans illum a mortuis
et constituens ad dexteram suam in caelestibus
21supra omnem principatum et potestatem
et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur
non solum in hoc saeculo sed et in futuro
22et omnia subiecit sub pedibus eius
et ipsum dedit caput supra omnia
ecclesiae
23quae est corpus ipsius
plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur