1et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris
2in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius
secundum principem potestatis aeris huius
spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae
3in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis
nostrae
facientes voluntates carnis et
cogitationum
et eramus natura filii irae sicut et ceteri
4Deus autem qui dives est in misericordia
propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos
5et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo
gratia estis salvati
6et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu
7ut ostenderet in saeculis supervenientibus
abundantes divitias gratiae suae
in bonitate super nos in Christo Iesu
8gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis
Dei enim donum est
9non ex operibus ut ne quis glorietur
10ipsius enim sumus factura
creati in Christo Iesu in operibus bonis
quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus
11propter quod memores estote
quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium
ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta
12quia eratis illo in tempore sine Christo
alienati a conversatione Israhel
et hospites testamentorum promissionis
spem non habentes et sine Deo in mundo
13nunc autem in Christo Iesu
vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi
14ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum
et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in
carne sua
15legem mandatorum decretis evacuans
ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem
faciens pacem
16et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem
interficiens inimicitiam in semet ipso
17et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis
et pacem his qui prope
18quoniam per ipsum habemus accessum
ambo in uno Spiritu ad Patrem
19ergo iam non estis hospites et advenae
sed estis cives sanctorum et domestici Dei
20superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum
ipso summo angulari lapide Christo Iesu
21in quo omnis aedificatio constructa
crescit in templum sanctum in Domino
22in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu