1huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus
2si tamen audistis dispensationem gratiae Dei
quae data est mihi in vobis
3quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum
sicut supra scripsi in brevi
4prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio
Christi
5quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum
sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
6esse gentes coheredes et concorporales
et conparticipes promissionis in Christo Iesu
per evangelium
7cuius factus sum minister
secundum donum gratiae Dei quae data est mihi
secundum operationem virtutis eius
8mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec
in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
9et inluminare omnes
quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo
qui omnia creavit
10ut innotescat principibus et potestatibus in
caelestibus
per ecclesiam multiformis sapientia Dei
11secundum praefinitionem saeculorum
quam fecit in Christo Iesu Domino nostro
12in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius
13propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis
quae est gloria vestra
14huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
15ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
16ut det vobis secundum divitias gloriae suae
virtute corroborari per Spiritum eius in interiore
homine
17habitare Christum per fidem in cordibus vestris
in caritate radicati et fundati
18ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis
quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et
profundum
19scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi
ut impleamini in omnem plenitudinem Dei
20ei autem qui potens est omnia facere
superabundanter quam petimus aut intellegimus
secundum virtutem quae operatur in nobis
21ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu
in omnes generationes saeculi saeculorum amen