1obsecro itaque vos ego vinctus in Domino
ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis
2cum omni humilitate et mansuetudine
cum patientia subportantes invicem in caritate
3solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis
4unum corpus et unus spiritus
sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae
5unus Dominus una fides unum baptisma
6unus Deus et Pater omnium
qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis
7unicuique autem nostrum data est gratia
secundum mensuram donationis Christi
8propter quod dicit
ascendens in altum captivam duxit captivitatem
dedit dona hominibus
9quod autem ascendit quid est
nisi quia et descendit primum in inferiores
partes terrae
10qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos
ut impleret omnia
11et ipse dedit quosdam quidem apostolos
quosdam autem prophetas alios vero evangelistas
alios autem pastores et doctores
12ad consummationem sanctorum
in opus ministerii in aedificationem corporis Christi
13donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei
in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi
14ut iam non simus parvuli fluctuantes
et circumferamur omni vento doctrinae
in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris
15veritatem autem facientes
in caritate crescamus in illo per omnia
qui est caput Christus
16ex quo totum corpus conpactum et conexum
per omnem iuncturam subministrationis
secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri
augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate
17hoc igitur dico et testificor in Domino
ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant
in vanitate sensus sui
18tenebris obscuratum habentes intellectum
alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis
propter caecitatem cordis ipsorum
19qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae
in operationem inmunditiae omnis in avaritia
20vos autem non ita didicistis Christum
21si tamen illum audistis et in ipso edocti estis
sicut est veritas in Iesu
22deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem
qui corrumpitur secundum desideria erroris
23renovamini autem spiritu mentis vestrae
24et induite novum hominem
qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis
25propter quod deponentes mendacium
loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo
quoniam sumus invicem membra
26irascimini et nolite peccare
sol non occidat super iracundiam vestram
27nolite locum dare diabolo
28qui furabatur iam non furetur
magis autem laboret operando manibus quod bonum est
ut habeat unde tribuat necessitatem patienti
29omnis sermo malus ex ore vestro non procedat
sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis
ut det gratiam audientibus
30et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei
in quo signati estis in die redemptionis
31omnis amaritudo et ira et indignatio
et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia
32estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem
sicut et Deus in Christo donavit nobis