1estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
2et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos
et tradidit se ipsum pro nobis
oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
3fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia
nec nominetur in vobis sicut decet sanctos
4aut turpitudo aut stultiloquium
aut scurrilitas quae ad rem non pertinent
sed magis gratiarum actio
5hoc enim scitote intellegentes
quod omnis fornicator aut inmundus
aut avarus quod est idolorum servitus
non habet hereditatem in regno Christi et Dei
6nemo vos seducat inanibus verbis
propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae
7nolite ergo effici participes eorum
8eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino
ut filii lucis ambulate
9fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate
10probantes quid sit beneplacitum Deo
11et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum
magis autem et redarguite
12quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere
13omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur
omne enim quod manifestatur lumen est
14propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis
et inluminabit tibi Christus
15videte itaque fratres quomodo caute ambuletis
non quasi insipientes sed ut sapientes
16redimentes tempus quoniam dies mali sunt
17propterea nolite fieri inprudentes
sed intellegentes quae sit voluntas Domini
18et nolite inebriari vino in quo est luxuria
sed implemini Spiritu
19loquentes vobismet ipsis
in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus
cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino
20gratias agentes semper pro omnibus
in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri
21subiecti invicem in timore Christi
22mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
23quoniam vir caput est mulieris
sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis
24sed ut ecclesia subiecta est Christo
ita et mulieres viris suis in omnibus
25viri diligite uxores
sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea
26ut illam sanctificaret
mundans lavacro aquae in verbo
27ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam
non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi
sed ut sit sancta et inmaculata
28ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua
qui suam uxorem diligit se ipsum diligit
29nemo enim umquam carnem suam odio habuit
sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam
30quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius
31propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam
et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
32sacramentum hoc magnum est
ego autem dico in Christo et in ecclesia
33verumtamen et vos singuli
unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat
uxor autem ut timeat virum