1dico autem quanto tempore heres parvulus est
nihil differt servo cum sit dominus omnium
2sed sub tutoribus est et actoribus
usque ad praefinitum tempus a patre
3ita et nos
cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes
4at ubi venit plenitudo temporis
misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege
5ut eos qui sub lege erant redimeret
ut adoptionem filiorum reciperemus
6quoniam autem estis filii
misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra
clamantem Abba Pater
7itaque iam non es servus sed filius
quod si filius et heres per Deum
8sed tunc quidem ignorantes Deum
his qui natura non sunt dii serviebatis
9nunc autem cum cognoveritis Deum
immo cogniti sitis a Deo
quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa
quibus denuo servire vultis
10dies observatis et menses et tempora et annos
11timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis
12estote sicut et ego quia et ego sicut vos
fratres obsecro vos nihil me laesistis
13scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem
14et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis
sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum
15ubi est ergo beatitudo vestra
testimonium enim perhibeo vobis
quia si fieri posset
oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi
16ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis
17aemulantur vos non bene
sed excludere vos volunt ut illos aemulemini
18bonum autem aemulamini in bono semper
et non tantum cum praesens sum apud vos
19filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis
20vellem autem esse apud vos modo
et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis
21dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis
22scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit
unum de ancilla et unum de libera
23sed qui de ancilla secundum carnem natus est
qui autem de libera per repromissionem
24quae sunt per allegoriam dicta
haec enim sunt duo testamenta
unum quidem a monte Sina in servitutem generans
quae est Agar
25Sina enim mons est in Arabia
qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem
et servit cum filiis eius
26illa autem quae sursum est Hierusalem libera est
quae est mater nostra
27scriptum est enim laetare sterilis quae non paris
erumpe et exclama quae non parturis
quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum
28nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus
29sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat
persequebatur eum qui secundum spiritum
ita et nunc
30sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius
non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae
31itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae
qua libertate nos Christus liberavit