1state et nolite iterum iugo servitutis contineri
2ecce ego Paulus dico vobis
quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit
3testificor autem rursum omni homini circumcidenti se
quoniam debitor est universae legis faciendae
4evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini
a gratia excidistis
5nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus
6nam in Christo Iesu
neque circumcisio aliquid valet neque praeputium
sed fides quae per caritatem operatur
7currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire
8persuasio non est ex eo qui vocat vos
9modicum fermentum totam massam corrumpit
10ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis
qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est
ille
11ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico
quid adhuc persecutionem patior
ergo evacuatum est scandalum crucis
12utinam et abscidantur qui vos conturbant
13vos enim in libertatem vocati estis fratres
tantum ne libertatem in occasionem detis carnis
sed per caritatem servite invicem
14omnis enim lex in uno sermone impletur
diliges proximum tuum sicut te ipsum
15quod si invicem mordetis et comeditis
videte ne ab invicem consumamini
16dico autem spiritu ambulate
et desiderium carnis non perficietis
17caro enim concupiscit adversus spiritum
spiritus autem adversus carnem
haec enim invicem adversantur
ut non quaecumque vultis illa faciatis
18quod si spiritu ducimini non estis sub lege
19manifesta autem sunt opera carnis quae sunt
fornicatio inmunditia luxuria
20idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes
irae rixae dissensiones sectae
21invidiae homicidia
ebrietates comesationes et his similia
quae praedico vobis sicut praedixi
quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur
22fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax
longanimitas bonitas benignitas
23fides modestia
continentia
adversus huiusmodi non est lex
24qui autem sunt Christi
carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis
25si vivimus spiritu spiritu et ambulemus
26non efficiamur inanis gloriae cupidi
invicem provocantes invicem invidentes