1erat autem quidam languens Lazarus a Bethania
de castello Mariae et Marthae sororis eius
2Maria autem erat quae unxit Dominum unguento
et extersit pedes eius capillis suis
cuius frater Lazarus infirmabatur
3miserunt ergo sorores ad eum dicentes
Domine ecce quem amas infirmatur
4audiens autem Iesus dixit eis
infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei
ut glorificetur Filius Dei per eam
5diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum
6ut ergo audivit quia infirmabatur
tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus
7deinde post haec dicit discipulis suis
eamus in Iudaeam iterum
8dicunt ei discipuli
rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare
et iterum vadis illuc
9respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei
si quis ambulaverit in die non offendit
quia lucem huius mundi videt
10si autem ambulaverit nocte offendit
quia lux non est in eo
11haec ait et post hoc dicit eis
Lazarus amicus noster dormit
sed vado ut a somno exsuscitem eum
12dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit
13dixerat autem Iesus de morte eius
illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret
14tunc ergo dixit eis Iesus manifeste
Lazarus mortuus est
15et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi
sed eamus ad eum
16dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos
eamus et nos ut moriamur cum eo
17venit itaque Iesus
et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem
18erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis
quindecim
19multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam
ut consolarentur eas de fratre suo
20Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi
Maria autem domi sedebat
21dixit ergo Martha ad Iesum
Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus
22sed et nunc scio
quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus
23dicit illi Iesus resurget frater tuus
24dicit ei Martha
scio quia resurget in resurrectione in novissima die
25dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita
qui credit in me et si mortuus fuerit vivet
26et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum
credis hoc
27ait illi utique Domine
ego credidi quia tu es Christus Filius Dei
qui in mundum venisti
28et cum haec dixisset
abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens
magister adest et vocat te
29illa ut audivit surgit cito et venit ad eum
30nondum enim venerat Iesus in castellum
sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha
31Iudaei igitur qui erant cum ea in domo
et consolabantur eam
cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit
secuti sunt eam dicentes
quia vadit ad monumentum ut ploret ibi
32Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus
videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei
Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus
33Iesus ergo ut vidit eam plorantem
et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes
fremuit spiritu et turbavit se
ipsum
34et dixit ubi posuistis eum
dicunt ei Domine veni et vide
35et lacrimatus est Iesus
36dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum
37quidam autem dixerunt ex ipsis
non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere
ut et hic non moreretur
38Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum
erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei
39ait Iesus tollite lapidem
dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat
Domine iam fetet quadriduanus enim est
40dicit ei Iesus
nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei
41tulerunt ergo lapidem
Iesus autem elevatis sursum oculis dixit
Pater gratias ago tibi quoniam audisti me
42ego autem sciebam quia semper me audis
sed propter populum qui circumstat dixi
ut credant quia tu me misisti
43haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras
44et statim prodiit qui fuerat mortuus
ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata
dicit Iesus eis solvite eum et sinite
abire
45multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam
et viderant quae fecit
crediderunt in eum
46quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos
et dixerunt eis quae fecit Iesus
47collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant
quid facimus quia hic homo multa signa facit
48si dimittimus eum sic omnes credent in eum
et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem
49unus autem ex ipsis Caiaphas
cum esset pontifex anni illius dixit eis
vos nescitis quicquam
50nec cogitatis quia expedit nobis
ut unus moriatur homo pro populo
et non tota gens pereat
51hoc autem a semet ipso non dixit
sed cum esset pontifex anni illius prophetavit
quia Iesus moriturus erat pro gente
52et non tantum pro gente
sed et ut filios Dei qui erant dispersi
congregaret in unum
53Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum
54Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos
sed abiit in regionem iuxta desertum
in civitatem quae dicitur Ephrem
et ibi morabatur cum discipulis
55Proximum autem erat pascha Iudaeorum
Et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha
ut sanctificarent se ipsos
56quaerebant ergo Iesum
et conloquebantur ad invicem in templo stantes
quid putatis quia non veniat ad diem festum
57dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum
ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum