1amen amen dico vobis
qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde
ille fur est et latro
2qui autem intrat per ostium pastor est ovium
3huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt
et proprias oves vocat nominatim et educit eas
4et cum proprias oves emiserit ante eas vadit
et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius
5alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo
quia non noverunt vocem alienorum
6hoc proverbium dixit eis Iesus
illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis
7dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis
quia ego sum ostium ovium
8omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones
sed non audierunt eos oves
9ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur
et ingredietur et egredietur et pascua inveniet
10fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat
ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant
11ego sum pastor bonus
bonus pastor animam suam dat pro ovibus
12mercennarius et qui non est pastor
cuius non sunt oves propriae
videt lupum venientem et dimittit oves et fugit
et lupus rapit et dispergit oves
13mercennarius autem fugit quia mercennarius est
et non pertinet ad eum de ovibus
14ego sum pastor bonus
et cognosco meas et cognoscunt me meae
15Sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem
Et animam meam pono pro ovibus
16Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili
et illas oportet me adducere et vocem meam audient
et fiet unum ovile unus pastor
17propterea me Pater diligit
quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam
18nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso
potestatem habeo ponendi eam
et potestatem habeo iterum sumendi eam
hoc mandatum accepi a Patre meo
19dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos
20dicebant autem multi ex ipsis
daemonium habet et insanit quid eum auditis
21alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis
numquid daemonium potest caecorum oculos aperire
22facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat
23et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis
24circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei
quousque animam nostram tollis
si tu es Christus dic nobis palam
25respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis
opera quae ego facio in nomine Patris mei
haec testimonium perhibent de me
26sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis
27oves meae vocem meam audiunt
et ego cognosco eas et sequuntur me
28et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum
et non rapiet eas quisquam de manu mea
29Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est
et nemo potest rapere de manu Patris mei
30ego et Pater unum sumus
31sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum
32respondit eis Iesus
multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo
propter quod eorum opus me lapidatis
33responderunt ei Iudaei
de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia
et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum
34respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra
quia ego dixi dii estis
35si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est
et non potest solvi scriptura
36quem Pater sanctificavit et misit in mundum
vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum
37si non facio opera Patris mei nolite credere mihi
38si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite
ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et
ego in Patre
39Quaerebant ergo eum prendere
et exivit de manibus eorum
40et abiit iterum trans Iordanen
in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum
et mansit illic
41Et multi venerunt ad eum et dicebant
quia Iohannes quidem signum fecit nullum
42omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant
et multi crediderunt in eum