1et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate
2et interrogaverunt eum discipuli sui
rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur
3respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius
sed ut manifestetur opera Dei
in illo
4me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est
venit nox quando nemo potest operari
5quamdiu in mundo sum lux sum mundi
6haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo
et linuit lutum super oculos
eius
7et dixit ei
vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus
abiit ergo et lavit et venit videns
8itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus
erat dicebant
nonne hic est qui sedebat et mendicabat
alii dicebant quia hic est
9alii autem nequaquam sed similis est eius
ille dicebat quia ego sum
10dicebant ergo ei
quomodo aperti sunt oculi tibi
11respondit
ille homo qui dicitur Iesus
lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi
vade ad natatoriam Siloae et lava
et abii et lavi et vidi
12dixerunt ei ubi est ille ait nescio
13adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat
14erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius
15iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset
ille autem dixit eis
lutum posuit mihi super oculos et lavi et video
16dicebant ergo ex Pharisaeis quidam
non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit
alii dicebant
quomodo potest homo peccator haec signa facere
et scisma erat in eis
17dicunt ergo caeco iterum
tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos
ille autem dixit quia propheta est
18non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset
donec vocaverunt parentes eius qui viderat
19et interrogaverunt eos dicentes
hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est
quomodo ergo nunc videt
20responderunt eis parentes eius et dixerunt
scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est
21quomodo autem nunc videat nescimus
aut quis eius aperuit oculos nos nescimus
ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur
22haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos
iam enim conspiraverant Iudaei
ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret
23propterea parentes eius dixerunt
quia aetatem habet ipsum interrogate
24vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus
et dixerunt ei da gloriam Deo
nos scimus quia hic homo peccator est
25dixit ergo ille si peccator est nescio
unum scio quia caecus cum essem modo video
26dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos
27respondit eis dixi vobis iam et audistis
quid iterum vultis audire
numquid et vos vultis discipuli eius fieri
28maledixerunt ei et dixerunt
tu discipulus illius es
nos autem Mosi discipuli sumus
29nos scimus quia Mosi locutus est Deus
hunc autem nescimus unde sit
30respondit ille homo et dixit eis
in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit
et aperuit meos oculos
31scimus autem quia peccatores Deus non audit
sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit
32a saeculo non est auditum
quia aperuit quis oculos caeci nati
33nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam
34responderunt et dixerunt ei
in peccatis natus es totus et tu doces nos
et eiecerunt eum foras
35audivit Iesus quia eiecerunt eum foras
et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei
36respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum
37et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est
38at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum
39dixit ei Iesus
in iudicium ego in hunc mundum veni
ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant
40et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant
et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus
41dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum
nunc vero dicitis quia videmus
peccatum vestrum manet