1Iesus autem perrexit in montem Oliveti
2et diluculo iterum venit in templum
et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos
3adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam
et statuerunt eam in medio
4et dixerunt ei
magister haec mulier modo deprehensa est in adulterio
5in lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare
tu ergo quid dicis
6haec autem dicebant temptantes eum
ut possent accusare eum
Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra
7cum autem perseverarent interrogantes eum
erexit se et dixit eis
qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat
8et iterum se inclinans scribebat in terra
9audientes autem unus post unum exiebant
incipientes a senioribus
et remansit solus et mulier in medio stans
10erigens autem se Iesus dixit ei
mulier ubi sunt
nemo te condemnavit
11quae dixit nemo Domine
dixit autem Iesus nec ego te condemnabo
vade et amplius iam noli peccare
12iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi
qui sequitur me non ambulabit in tenebris
sed habebit lucem vitae
13dixerunt ergo ei Pharisaei tu de te ipso testimonium perhibes
testimonium tuum non est verum
14respondit Iesus et dixit eis
et si ego testimonium perhibeo de me ipso
verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado
vos autem nescitis unde venio aut quo vado
15vos secundum carnem iudicatis ego non iudico quemquam
16et si iudico ego iudicium meum verum est
quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater
17et in lege vestra scriptum est
quia duorum hominum testimonium verum est
18ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso
et testimonium perhibet de me qui misit me Pater
19dicebant ergo ei ubi est Pater tuus
Respondit Iesus neque me scitis neque Patrem meum
si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis
20Haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo
et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eius
21Dixit ergo iterum eis Iesus
ego vado et quaeretis me
et in peccato vestro moriemini
quo ego vado vos non potestis venire
22dicebant ergo Iudaei numquid interficiet semet ipsum
quia dicit quo ego vado vos non potestis venire
23et dicebat eis vos de deorsum estis ego de supernis sum
vos de mundo hoc estis ego non sum de hoc mundo
24dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris
si enim non credideritis quia ego sum
moriemini in peccato vestro
25dicebant ergo ei tu quis es
dixit eis Iesus principium quia et loquor vobis
26multa habeo de vobis loqui et iudicare
sed qui misit me verax est
et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo
27et non cognoverunt quia Patrem eis
dicebat
28dixit ergo eis Iesus
cum exaltaveritis Filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum
et a me ipso facio nihil sed sicut docuit me Pater haec loquor
29et qui me misit mecum est
non reliquit me solum
quia ego quae placita sunt ei facio semper
30haec illo loquente multi crediderunt in eum
31dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos
si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis
32et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos
33responderunt ei semen Abrahae sumus
et nemini servivimus umquam
quomodo tu dicis liberi eritis
34respondit eis Iesus amen amen dico vobis
quia omnis qui facit peccatum servus est peccati
35servus autem non manet in domo in aeternum
filius manet in aeternum
36si ergo Filius vos liberaverit vere liberi
eritis
37scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me interficere
quia sermo meus non capit in vobis
38ego quod vidi apud Patrem loquor
et vos quae vidistis apud patrem vestrum facitis
39responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est
dicit eis Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae facite
40nunc autem quaeritis me interficere
hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo
hoc Abraham non fecit
41vos facitis opera patris vestri
dixerunt itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati
unum patrem habemus Deum
42dixit ergo eis Iesus
si Deus pater vester esset diligeretis utique me
ego enim ex Deo processi et veni
neque enim a me ipso veni sed ille me misit
43quare loquellam meam non cognoscitis
quia non potestis audire sermonem meum
44vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere
ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit
quia non est veritas in eo
cum loquitur mendacium ex propriis loquitur
quia mendax est et pater eius
45ego autem quia veritatem dico non creditis mihi
46quis ex vobis arguit me de peccato
si veritatem dico quare vos non creditis mihi
47qui est ex Deo verba Dei audit
propterea vos non auditis quia ex Deo non estis
48responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei
nonne bene dicimus nos
quia Samaritanus es tu et daemonium habes
49respondit Iesus ego daemonium non habeo
sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me
50ego autem non quaero gloriam meam
est qui quaerit et iudicat
51amen amen dico vobis
si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit in aeternum
52dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes
Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis
si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in aeternum
53numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est
et prophetae mortui sunt
quem te ipsum facis
54respondit Iesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est
est Pater meus qui glorificat me
quem vos dicitis quia Deus noster est
55et non cognovistis eum ego autem novi eum
et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax
sed scio eum et sermonem eius servo
56Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum
et vidit et gavisus est
57dixerunt ergo Iudaei ad eum
quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti
58dixit eis Iesus amen amen dico vobis
antequam Abraham fieret ego sum
59tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum
Iesus autem abscondit se et exivit de templo