1haec locutus sum vobis ut non scandalizemini
2absque synagogis facient vos
Sed venit hora ut omnis qui interficit vos
arbitretur obsequium se praestare Deo
3et haec facient quia non noverunt Patrem neque me
4sed haec locutus sum vobis
ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis
5Haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram
at nunc vado ad eum qui me misit
et nemo ex vobis interrogat me quo vadis
6sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum
7sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam
si enim non abiero paracletus non veniet ad vos
si autem abiero mittam eum ad vos
8et cum venerit ille
arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio
9de peccato quidem quia non credunt in me
10de iustitia vero quia ad Patrem vado
et iam non videbitis me
11de iudicio autem
quia princeps mundi huius iudicatus est
12adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo
13cum autem venerit ille Spiritus veritatis
docebit vos in omnem veritatem
non enim loquetur a semet ipso
sed quaecumque audiet loquetur
et quae ventura sunt adnuntiabit vobis
14ille me clarificabit
quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis
15Omnia quaecumque habet Pater mea sunt
Propterea dixi quia de meo accipit
et adnuntiabit vobis
16modicum et iam non videbitis me
et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem
17dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem
quid est hoc quod dicit nobis
modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me
et quia vado ad Patrem
18dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum
nescimus quid loquitur
19cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare
et dixit eis de hoc quaeritis inter vos
quia dixi modicum et non videbitis me
et iterum modicum et videbitis me
20amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos
mundus autem gaudebit vos autem contristabimini
sed tristitia vestra vertetur in gaudium
21mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius
cum autem pepererit puerum
iam non meminit pressurae propter gaudium
quia natus est homo in mundum
22et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis
iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum
et gaudium vestrum nemo tollit a vobis
23et in illo die me non rogabitis quicquam
Amen amen dico vobis
si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis
24usque modo non petistis quicquam in nomine meo
petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum
25Haec in proverbiis locutus sum vobis
venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis
sed palam de Patre adnuntiabo vobis
26illo die in nomine meo petetis
et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis
27ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis
et credidistis quia ego a Deo exivi
28exivi a Patre et veni in mundum
iterum relinquo mundum et vado ad Patrem
29dicunt ei discipuli eius
ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis
30nunc scimus quia scis omnia
et non opus est tibi ut quis te interroget
in hoc credimus quia a Deo existi
31Respondit eis Iesus modo creditis
32ecce venit hora et iam venit
ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis
et non sum solus quia Pater mecum est
33Haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis
in mundo pressuram habetis
sed confidite ego vici mundum