1haec locutus est Iesus et sublevatis oculis in caelum dixit
Pater venit hora clarifica Filium tuum
ut Filius tuus clarificet te
2sicut dedisti ei potestatem omnis carnis
ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam
3haec est autem vita aeterna
ut cognoscant te solum verum Deum
et quem misisti Iesum Christum
4ego te clarificavi super terram
opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam
5et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum
claritatem quam habui priusquam mundus esset apud te
6manifestavi nomen tuum hominibus
quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti
et sermonem tuum servaverunt
7nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt
8quia verba quae dedisti mihi dedi eis
et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi
et crediderunt quia tu me misisti
9ego pro eis rogo non pro mundo rogo
sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt
10et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis
11et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio
Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi
ut sint unum sicut et nos
12cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo
quos dedisti mihi custodivi
et nemo ex his perivit nisi filius
perditionis
ut scriptura impleatur
13nunc autem ad te venio
et haec loquor in mundo
ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis
14ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit
quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo
15non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex malo
16de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundo
17sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est
18sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundum
19et pro eis ego sanctifico me ipsum
ut sint et ipsi sanctificati in veritate
20non pro his autem rogo tantum
sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me
21ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te
ut et ipsi in nobis unum sint
ut mundus credat quia tu me misisti
22et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis
ut sint unum sicut nos unum sumus
23ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum
et cognoscat mundus quia tu me misisti
et dilexisti eos sicut me dilexisti
24Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint
mecum
ut videant claritatem meam quam dedisti mihi
quia dilexisti me ante constitutionem mundi
25Pater iuste et mundus te non cognovit
ego autem te cognovi
Et hii cognoverunt quia tu me misisti
26et notum feci eis nomen tuum et notum faciam
ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis