1Haec cum dixisset Iesus
egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron
ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius
2Sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum
quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis
3Iudas ergo cum accepisset cohortem
et a pontificibus et Pharisaeis ministros
venit illuc cum lanternis et facibus et armis
4Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum
processit et dicit eis quem quaeritis
5responderunt ei Iesum Nazarenum
dicit eis Iesus ego sum
stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis
6ut ergo dixit eis ego sum
abierunt retrorsum et ceciderunt in terram
7iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis
illi autem dixerunt Iesum Nazarenum
8respondit Iesus dixi vobis quia ego sum
si ergo me quaeritis sinite hos abire
9ut impleretur sermo quem dixit
quia quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis quemquam
10Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum
et percussit pontificis servum
et abscidit eius auriculam dextram
erat autem nomen servo Malchus
11dixit ergo Iesus Petro mitte gladium in vaginam
Calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum
12Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum
conprehenderunt Iesum et ligaverunt eum
13Et adduxerunt eum ad Annam primum
erat enim socer Caiaphae qui erat pontifex anni illius
14erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis
quia expedit unum hominem mori pro populo
15Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus
Discipulus autem ille erat notus pontifici
et introivit cum Iesu in atrium pontificis
16Petrus autem stabat ad ostium foris
Exivit ergo discipulus alius
qui erat notus pontifici
et dixit ostiariae et introduxit Petrum
17Dicit ergo Petro ancilla ostiaria
numquid et tu ex discipulis es hominis istius
dicit ille non sum
18Stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat
et calefiebant
erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se
19pontifex ergo interrogavit Iesum
de discipulis suis et de doctrina eius
20Respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo
ego semper docui in synagoga et in templo
quo omnes Iudaei conveniunt
et in occulto locutus sum nihil
21Quid me interrogas
interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis
ecce hii sciunt quae dixerim ego
22Haec autem cum dixisset
unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens
sic respondes pontifici
23Respondit ei Iesus
si male locutus sum testimonium perhibe de malo
si autem bene quid me caedis
24Et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificem
25Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se
dixerunt ergo ei numquid et tu ex discipulis eius es
negavit ille et dixit non sum
26dicit unus ex servis pontificis
cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam
nonne ego te vidi in horto cum illo
27iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit
28Adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium
erat autem mane
Et ipsi non introierunt in praetorium
ut non contaminarentur sed manducarent pascha
29exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit
quam accusationem adfertis adversus hominem hunc
30responderunt et dixerunt ei
si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum
31dixit ergo eis Pilatus
accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum
dixerunt ergo ei Iudaei
nobis non licet interficere quemquam
32ut sermo Iesu impleretur quem dixit
significans qua esset morte moriturus
33Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus
et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex Iudaeorum
34et respondit Iesus
a temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me
35Respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum
gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti
36respondit Iesus regnum meum non est de mundo hoc
si ex hoc mundo esset regnum meum
ministri mei decertarent ut non traderer Iudaeis
nunc autem meum regnum non est hinc
37Dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu
respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego
Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum
ut testimonium perhibeam veritati
omnis qui est ex veritate audit meam vocem
38dicit ei Pilatus quid est veritas
et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos
Et dicit eis ego nullam invenio in eo causam
39Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha
vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum
40Clamaverunt rursum omnes dicentes
non hunc sed Barabban
erat autem Barabbas latro