1Tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavit
2et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius
et veste purpurea circumdederunt eum
3et veniebant ad eum et dicebant have rex Iudaeorum
et dabant ei alapas
4Exiit iterum Pilatus foras et dicit eis
ecce adduco vobis eum foras
ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio
5Exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum
vestimentum
et dicit eis ecce homo
6Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri
clamabant dicentes crucifige crucifige
Dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite
Ego enim non invenio in eo causam
7Responderunt ei Iudaei
nos legem habemus et secundum legem debet mori
quia Filium Dei se fecit
8Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit
9et ingressus est praetorium iterum
et dicit ad Iesum unde es tu
Iesus autem responsum non dedit ei
10Dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris
nescis quia potestatem habeo crucifigere te
et potestatem habeo dimittere te
11respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam
nisi tibi esset datum desuper
propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet
12exinde quaerebat Pilatus dimittere eum
Iudaei autem clamabant dicentes
si hunc dimittis non es amicus Caesaris
omnis qui se regem facit contradicit Caesari
13Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum
et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus
hebraice autem Gabbatha
14erat autem parasceve paschae hora quasi sexta
et dicit Iudaeis ecce rex vester
15Illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum
Dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam
responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem
16Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur
Susceperunt autem Iesum et eduxerunt
17et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum
hebraice Golgotha
18ubi eum crucifixerunt
Et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesum
19Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem
erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum
20Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum
quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus
et erat scriptum hebraice graece et latine
21dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum
noli scribere rex Iudaeorum
sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum
22respondit Pilatus quod scripsi scripsi
23Milites ergo cum crucifixissent eum
acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes
unicuique militi partem
et tunicam
erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum
24dixerunt ergo ad invicem
non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit
ut scriptura impleatur dicens
partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem
et milites quidem haec fecerunt
25Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius
et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene
26cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat
dicit matri suae mulier ecce filius tuus
27deinde dicit discipulo ecce mater tua
et ex illa hora accepit eam discipulus in sua
28Postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt
ut consummaretur scriptura dicit sitio
29vas ergo positum erat aceto plenum
illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes
obtulerunt ori eius
30Cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est
et inclinato capite tradidit spiritum
31Iudaei ergo quoniam parasceve erat
ut non remanerent in cruce corpora sabbato
erat enim magnus dies ille sabbati
rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur
32venerunt ergo milites
et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo
33ad Iesum autem cum venissent
ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura
34sed unus militum lancea latus eius aperuit
et continuo exivit sanguis et aqua
35et qui vidit testimonium perhibuit
et verum est eius testimonium
et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis
36facta sunt enim haec ut scriptura impleatur
os non comminuetis ex eo
37et iterum alia scriptura dicit
videbunt in quem transfixerunt
38Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia
eo quod esset discipulus Iesu
occultus autem propter metum Iudaeorum
ut tolleret corpus Iesu
et permisit Pilatus
venit ergo et tulit corpus Iesu
39Venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum
ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum
40Acceperunt ergo corpus Iesu
et ligaverunt eum linteis cum aromatibus
sicut mos Iudaeis est sepelire
41erat autem in loco ubi crucifixus est hortus
et in horto monumentum novum
in quo nondum quisquam positus erat
42ibi ergo propter parasceven Iudaeorum
quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesum