1ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei
quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes
2quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius
3Reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam
4Oportebat autem eum transire per Samariam
5venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar
iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo
6erat autem ibi fons Iacob
Iesus ergo fatigatus ex itinere
sedebat sic super fontem
hora erat quasi sexta
7venit mulier de Samaria haurire aquam
dicit ei Iesus da mihi bibere
8discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent
9dicit ergo ei mulier illa samaritana
quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis
quae sum mulier samaritana
non enim coutuntur Iudaei Samaritanis
10respondit Iesus et dixit ei
si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere
tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam
11dicit ei mulier
Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est
unde ergo habes aquam vivam
12numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum
et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius
13respondit Iesus et dixit ei
omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum
qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei
non sitiet in aeternum
14sed aqua quam dabo ei
fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam
15dicit ad eum mulier
Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire
16dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc
17respondit mulier et dixit non habeo virum
dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virum
18quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir
hoc vere dixisti
19dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu
20patres nostri in monte hoc adoraverunt
et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare
oportet
21dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora
quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem
22vos adoratis quod nescitis
nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est
23sed venit hora et nunc est
quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate
nam et Pater tales quaerit qui adorent eum
24spiritus est Deus
et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare
25dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus
cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia
26dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecum
27et continuo venerunt discipuli eius
et mirabantur quia cum muliere loquebatur
nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea
28reliquit ergo hydriam suam mulier
et abiit in civitatem et dicit illis hominibus
29venite videte hominem
qui dixit mihi omnia quaecumque feci
numquid ipse est Christus
30exierunt de civitate et veniebant ad eum
31interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca
32ille autem dixit eis
ego cibum habeo manducare quem vos nescitis
33dicebant ergo discipuli ad invicem
numquid aliquis adtulit ei manducare
34dicit eis Iesus
meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me
ut perficiam opus eius
35nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit
ecce dico vobis
levate oculos vestros et videte regiones
quia albae sunt iam ad messem
36et qui metit mercedem accipit
et congregat fructum in vitam aeternam
ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit
37in hoc enim est verbum verum
quia alius est qui seminat et alius est qui metit
38ego misi vos metere quod vos non laborastis
alii laboraverunt
et vos in laborem eorum introistis
39ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum
propter verbum mulieris testimonium perhibentis
quia dixit mihi omnia quaecumque feci
40cum venissent ergo ad illum Samaritani
rogaverunt eum ut ibi maneret
et mansit ibi duos dies
41et multo plures crediderunt propter sermonem eius
42et mulieri dicebant
quia iam non propter tuam loquellam credimus
ipsi enim audivimus
et scimus quia hic est vere salvator mundi
43Post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam
44Ipse enim Iesus testimonium perhibuit
quia propheta in sua patria honorem non habet
45Cum ergo venisset in Galilaeam
exceperunt eum Galilaei
cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo
et ipsi enim venerant in diem festum
46venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum
Et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum
47hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam
abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius
incipiebat enim mori
48dixit ergo Iesus ad eum
nisi signa et prodigia videritis non creditis
49dicit ad eum regulus
Domine descende priusquam moriatur filius meus
50dicit ei Iesus vade filius tuus vivit
credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat
51iam autem eo descendente
servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret
52interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit
et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris
53cognovit ergo pater quia illa hora erat
in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit
et credidit ipse et domus eius tota
54hoc iterum secundum signum fecit Iesus
cum venisset a Iudaea in Galilaeam