1erat autem homo ex Pharisaeis
Nicodemus nomine princeps Iudaeorum
2hic venit ad eum nocte et dixit ei
rabbi scimus quia a Deo venisti magister
nemo enim potest haec signa facere quae tu facis
nisi fuerit Deus cum eo
3respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi
nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei
4dicit ad eum Nicodemus
quomodo potest homo nasci cum senex sit
numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci
5respondit Iesus amen amen dico tibi
nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu
non potest introire in regnum Dei
6quod natum est ex carne caro est
et quod natum est ex Spiritu spiritus est
7non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo
8Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis
sed non scis unde veniat et quo vadat
sic est omnis qui natus est ex Spiritu
9respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri
10respondit Iesus et dixit ei
tu es magister Israhel et haec ignoras
11amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur
et quod vidimus testamur
et testimonium nostrum non accipitis
12si terrena dixi vobis et non creditis
quomodo si dixero vobis caelestia credetis
13et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo
Filius hominis qui est in caelo
14et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto
ita exaltari oportet Filium hominis
15ut omnis qui credit in ipso non pereat
sed habeat vitam aeternam
16sic enim dilexit Deus mundum
ut Filium suum unigenitum daret
ut omnis qui credit in eum non pereat
sed habeat vitam aeternam
17non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum
sed ut salvetur mundus per ipsum
18qui credit in eum non iudicatur
qui autem non credit iam iudicatus est
quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei
19hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum
et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem
erant enim eorum mala opera
20omnis enim qui mala agit odit lucem
et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius
21qui autem facit veritatem venit ad lucem
ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta
22post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram
et illic demorabatur cum eis et baptizabat
23Erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim
quia aquae multae erant illic
et adveniebant et baptizabantur
24Nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes
25Facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis
de purificatione
26et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei
rabbi qui erat tecum trans Iordanen
cui tu testimonium perhibuisti
ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum
27respondit Iohannes et dixit
non potest homo accipere quicquam
nisi fuerit ei datum de caelo
28Ipsi vos mihi testimonium perhibetis
quod dixerim ego non sum Christus
sed quia missus sum ante illum
29Qui habet sponsam sponsus est
amicus autem sponsi qui stat et audit eum
gaudio gaudet propter vocem sponsi
hoc ergo gaudium meum impletum est
30illum oportet crescere me autem minui
31qui desursum venit supra omnes est
qui est de terra de terra est et de terra loquitur
qui de caelo venit supra omnes est
32et quod vidit et audivit hoc testatur
et testimonium eius nemo accipit
33qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est
34quem enim misit Deus verba Dei loquitur
non enim ad mensuram dat Deus Spiritum
35Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius
36Qui credit in Filium habet vitam aeternam
qui autem incredulus est Filio non videbit vitam
sed ira Dei manet super eum