1et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae
et erat mater Iesu ibi
2vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias
3et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent
4et dicit ei Iesus
quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea
5dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite
6erant autem ibi lapideae hydriae sex positae
secundum purificationem Iudaeorum
capientes singulae metretas binas vel ternas
7dicit eis Iesus implete hydrias aqua
et impleverunt eas usque ad summum
8et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino
et tulerunt
9ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam
et non sciebat unde esset
ministri autem sciebant qui haurierant aquam
vocat sponsum architriclinus
10et dicit ei
omnis homo primum bonum vinum ponit
et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est
tu servasti bonum vinum usque adhuc
11hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae
et manifestavit gloriam suam
et crediderunt in eum discipuli eius
12Post hoc descendit Capharnaum
ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius
et ibi manserunt non multis diebus
13Et prope erat pascha Iudaeorum
et ascendit Hierosolyma Iesus
14Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas
et nummularios sedentes
15et cum fecisset quasi flagellum de funiculis
omnes eiecit de templo oves quoque et boves
et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit
16et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc
nolite facere domum Patris mei domum negotiationis
17Recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est
zelus domus tuae comedit me
18Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei
quod signum ostendis nobis quia haec facis
19Respondit Iesus et dixit eis
solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud
20dixerunt ergo Iudaei
quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc
et tu tribus diebus excitabis illud
21ille autem dicebat de templo corporis sui
22cum ergo resurrexisset a mortuis
recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat
et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus
23cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo
multi crediderunt in nomine eius
videntes signa eius quae faciebat
24ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis
eo quod ipse nosset omnes
25et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine
ipse enim sciebat quid esset in homine