1In principio erat Verbum
et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum
2hoc erat in principio apud Deum
3omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil
quod factum est
4in ipso vita erat et vita erat lux hominum
5et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt
6Fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes
7hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine
ut omnes crederent per illum
8non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine
9Erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in
mundum
10in mundo erat et mundus per ipsum factus est
et mundus eum non cognovit
11In propria venit et sui eum non receperunt
12quotquot autem receperunt eum
dedit eis potestatem filios Dei fieri
his qui credunt in nomine eius
13qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis
neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt
14Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis
et vidimus gloriam eius
gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis
15Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens
hic erat quem dixi vobis
qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat
16Et de plenitudine eius nos omnes accepimus
et gratiam pro gratia
17quia lex per Mosen data est
gratia et veritas per Iesum Christum facta est
18Deum nemo vidit umquam
unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit
19Et hoc est testimonium Iohannis
quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum
ut interrogarent eum tu quis es
20et confessus est et non negavit
et confessus est quia non sum ego Christus
21et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu
et dicit non sum
propheta es tu
et respondit non
22dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos
quid dicis de te ipso
23Ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini
sicut dixit Esaias propheta
24Et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis
25et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas
si tu non es Christus neque Helias neque propheta
26Respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua
medius autem vestrum stetit quem vos non scitis
27ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est
cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti
28Haec in Bethania facta sunt trans Iordanen
ubi erat Iohannes baptizans
29altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait
ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi
30Hic est de quo dixi
post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat
31et ego nesciebam eum
sed ut manifestaretur Israhel
propterea veni ego in aqua baptizans
32Et testimonium perhibuit Iohannes dicens
quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo
et mansit super eum
33et ego nesciebam eum
sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit
super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum
hic est qui baptizat in Spiritu Sancto
34et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei
35Altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo
36et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei
37et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum
38conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit
eis
quid quaeritis
qui dixerunt ei
rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas
39dicit eis venite et videte
venerunt et viderunt ubi maneret
et apud eum manserunt die illo
hora autem erat quasi decima
40erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus
qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum
41Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei
invenimus Messiam quod est interpretatum Christus
42et adduxit eum ad Iesum
intuitus autem eum Iesus dixit
tu es Simon filius Iohanna
tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus
43In crastinum voluit exire in Galilaeam
et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me
44erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri
45invenit Philippus Nathanahel et dicit ei
quem scripsit Moses in lege et prophetae
invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth
46et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse
dicit ei Philippus veni et vide
47vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo
ecce vere Israhelita in quo dolus non est
48dicit ei Nathanahel unde me nosti
respondit Iesus et dixit ei
priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te
49respondit ei Nathanahel et ait
rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel
50respondit Iesus et dixit ei
quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis
51et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum
et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium
hominis