1Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum
portantes quae paraverant aromata
2et invenerunt lapidem revolutum a monumento
3et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu
4et factum est dum mente consternatae essent de isto
ecce duo viri steterunt secus illas in veste
fulgenti
5Cum timerent autem et declinarent vultum in terram
dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis
6non est hic sed surrexit
recordamini qualiter locutus est vobis
cum adhuc in Galilaea esset
7dicens
quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum
et crucifigi et die tertia resurgere
8et recordatae sunt verborum eius
9Et regressae a monumento
nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus
10Erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi
et ceterae quae cum eis erant
quae dicebant ad apostolos haec
11et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista
et non credebant illis
12Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum
et procumbens videt linteamina sola posita
et abiit secum mirans quod factum fuerat
13et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum
quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem
nomine Emmaus
14et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant
15et factum est dum fabularentur et secum quaererent
et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis
16oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent
17et ait ad illos
qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes
et estis tristes
18et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei
tu solus peregrinus es in Hierusalem
et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus
19quibus ille dixit quae
et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta
potens in opere et sermone coram Deo et omni populo
20et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum
et principes nostri in damnationem mortis
et crucifixerunt eum
21nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel
et nunc super haec omnia tertia dies hodie
quod haec facta sunt
22sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos
quae ante lucem fuerunt ad monumentum
23et non invento corpore eius venerunt dicentes
se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere
24et abierunt quidam ex nostris ad monumentum
et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt
ipsum vero non viderunt
25et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum
in omnibus quae locuti sunt prophetae
26nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam
27et incipiens a Mose et omnibus prophetis
interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant
28et adpropinquaverunt castello quo ibant
et ipse se finxit longius ire
29et coegerunt illum dicentes mane nobiscum
quoniam advesperascit et inclinata est iam dies
et intravit cum illis
30et factum est dum recumberet cum illis
accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis
31et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum
et ipse evanuit ex oculis eorum
32et dixerunt ad invicem
nonne cor nostrum ardens erat in nobis
dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas
33et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem
et invenerunt congregatos undecim
et eos qui cum ipsis erant
34dicentes
quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni
35et ipsi narrabant quae gesta erant in via
et quomodo cognoverunt eum in fractione panis
36Dum haec autem loquuntur
Iesus stetit in medio eorum et dicit eis
pax vobis ego sum nolite timere
37conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre
38et dixit eis
quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra
39videte manus meas et pedes quia ipse ego sum
palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet
sicut me videtis habere
40et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes
41Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio
dixit habetis hic aliquid quod manducetur
42at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis
43et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis
44Et dixit ad eos
haec sunt verba quae locutus sum ad vos
cum adhuc essem vobiscum
quoniam necesse est impleri omnia
quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me
45tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas
46et dixit eis quoniam sic scriptum est
et sic oportebat Christum pati
et resurgere a mortuis die tertia
47et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in
omnes gentes
incipientibus ab Hierosolyma
48vos autem estis testes horum
49et ego mitto promissum Patris mei in vos
vos autem sedete in civitate
quoadusque induamini virtutem ex alto
50eduxit autem eos foras in Bethaniam
et elevatis manibus suis benedixit eis
51et factum est dum benediceret illis recessit ab eis
et ferebatur in caelum
52et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno
53et erant semper in templo
laudantes et benedicentes Deum amen
EXPLICIT EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM