1Et surgens omnis multitudo eorum
duxerunt illum ad Pilatum
2Coeperunt autem accusare illum dicentes
hunc invenimus subvertentem gentem nostram
et prohibentem tributa dari Caesari
et dicentem se Christum regem esse
3Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum
at ille respondens ait tu dicis
4Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas
nihil invenio causae in hoc homine
5At illi invalescebant dicentes
commovet populum docens per universam Iudaeam
et incipiens a Galilaea usque huc
6Pilatus autem audiens Galilaeam
interrogavit si homo Galilaeus esset
7et ut cognovit quod de Herodis potestate esset
remisit eum ad Herodem
qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus
8Herodes autem viso Iesu gavisus est valde
erat enim cupiens ex multo tempore videre eum
eo quod audiret multa de illo
et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri
9interrogabat autem illum multis sermonibus
at ipse nihil illi respondebat
10Stabant etiam principes sacerdotum et scribae
constanter accusantes eum
11Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo
et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum
12et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die
nam antea inimici erant ad invicem
13Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et
plebe
14dixit ad illos
obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum
et ecce ego coram vobis interrogans
nullam causam inveni in homine isto
ex his in quibus eum accusatis
15Sed neque Herodes
nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei
16Emendatum ergo illum dimittam
17necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum
18Exclamavit autem simul universa turba dicens
tolle hunc et dimitte nobis Barabban
19qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et
homicidium missus in carcerem
20Iterum autem Pilatus locutus est ad illos
volens dimittere Iesum
21at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum
22Ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste
nullam causam mortis invenio in eo
corripiam ergo illum et dimittam
23At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur
et invalescebant voces eorum
24Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum
25dimisit autem illis eum
qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem
quem petebant
Iesum vero tradidit voluntati eorum
26Et cum ducerent eum
adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa
et inposuerunt illi crucem portare post Iesum
27Sequebatur autem illum multa turba populi
et mulierum quae plangebant et lamentabant eum
28conversus autem ad illas Iesus dixit
filiae Hierusalem nolite flere super me
sed super vos ipsas flete et super filios vestros
29quoniam ecce venient dies in quibus dicent
beatae steriles et ventres qui non genuerunt
et ubera quae non lactaverunt
30tunc incipient dicere montibus cadite super nos
et collibus operite nos
31quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid
fiet
32Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur
33Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae
ibi crucifixerunt eum
Et latrones unum a dextris et alterum a sinistris
34Iesus autem dicebat
Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt
Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes
35et stabat populus expectans
Et deridebant illum principes cum eis dicentes
alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus
36Inludebant autem ei et milites
accedentes et acetum offerentes illi
37dicentes
si tu es rex Iudaeorum salvum te fac
38Erat autem et superscriptio inscripta super illum
litteris graecis et latinis et hebraicis
hic est rex Iudaeorum
39Unus autem de his qui pendebant latronibus
blasphemabat eum dicens
si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos
40Respondens autem alter increpabat illum dicens
neque tu times Deum quod in eadem damnatione es
41et nos quidem iuste nam digna factis recipimus
hic vero nihil mali gessit
42et dicebat ad Iesum
Domine memento mei cum veneris in regnum tuum
43et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso
44Erat autem fere hora sexta
et tenebrae factae sunt in universa terra
usque in nonam horam
45et obscuratus est sol
Et velum templi scissum est medium
46Et clamans voce magna Iesus ait
Pater in manus tuas commendo spiritum meum
et haec dicens exspiravit
47Videns autem centurio quod factum fuerat
glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat
48Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud
et videbant quae fiebant
percutientes pectora sua revertebantur
49stabant autem omnes noti eius a longe
et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec
videntes
50Et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio
vir bonus et iustus
51hic non consenserat consilio et actibus eorum
ab Arimathia civitate Iudaeae
qui expectabat et ipse regnum Dei
52hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
53Et depositum involvit sindone
et posuit eum in monumento exciso
in quo nondum quisquam positus fuerat
54Et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat
55subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea
viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius
56Et revertentes paraverunt aromata et unguenta
et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum