1Adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha
2Et quaerebant principes sacerdotum et scribae
quomodo eum interficerent
timebant vero plebem
3Intravit autem Satanas in Iudam
qui cognominatur Scarioth
unum de duodecim
4Et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus
quemadmodum illum traderet eis
5et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare
6et spopondit
et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis
7venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha
8et misit Petrum et Iohannem dicens
euntes parate nobis pascha ut manducemus
9at illi dixerunt ubi vis paremus
10et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem
occurret vobis homo amphoram aquae portans
sequimini eum in domum in qua intrat
11et dicetis patri familias domus dicit tibi magister
ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem
12et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum
et ibi parate
13euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha
14et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo
15Et ait illis
desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum
antequam patiar
16Dico enim vobis
quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei
17et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos
18dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis
donec regnum Dei veniat
19Et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens
hoc est corpus meum quod pro vobis datur
hoc facite in meam commemorationem
20Similiter et calicem postquam cenavit dicens
hic est calix novum testamentum in sanguine meo
quod pro vobis funditur
21Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa
22et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit
verumtamen vae illi homini per quem traditur
23Et ipsi coeperunt quaerere inter se
quis esset ex eis qui hoc facturus esset
24Facta est autem et contentio inter eos
quis eorum videretur esse maior
25dixit autem eis reges gentium dominantur eorum
et qui potestatem habent super eos benefici vocantur
26vos autem non sic
sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior
et qui praecessor est sicut ministrator
27Nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat
nonne qui recumbit
ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat
28vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis
29et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum
30ut edatis et bibatis super mensam meam in regno
Et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel
31Ait autem Dominus
Simon Simon ecce Satanas expetivit vos
ut cribraret sicut triticum
32ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua
Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos
33Qui dixit ei
Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire
34et ille dixit dico tibi Petre
non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me
35Et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis
numquid aliquid defuit vobis
at illi dixerunt nihil
36dixit ergo eis
sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram
et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium
37Dico enim vobis
quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me
et quod cum iniustis deputatus est
etenim ea quae sunt de me finem habent
38At illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic
at ille dixit eis satis est
39Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum
secuti sunt autem illum et discipuli
40Et cum pervenisset ad locum dixit illis
orate ne intretis in temptationem
41Et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis
et positis genibus orabat
42dicens
Pater si vis transfer calicem istum a me
verumtamen non mea voluntas sed tua fiat
43Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum
et factus in agonia prolixius
orabat
44et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram
45Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos
invenit eos dormientes prae tristitia
46et ait illis quid dormitis
surgite orate ne intretis in temptationem
47Adhuc eo loquente ecce turba
et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos
Et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum
48Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis
49Videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat
dixerunt ei Domine si percutimus in gladio
50et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum
et amputavit auriculam eius dextram
51respondens autem Iesus ait sinite usque huc
Et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum
52Dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se
principes sacerdotum et magistratus templi et seniores
quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus
53cum cotidie vobiscum fuerim in templo
non extendistis manus in me
sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum
54Conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum
Petrus vero sequebatur a longe
55accenso autem igni in medio atrio
et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum
56quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen
et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat
57at ille negavit eum dicens mulier non novi illum
58Et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es
Petrus vero ait o homo non sum
59et intervallo facto quasi horae unius
alius quidam adfirmabat dicens
vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est
60et ait Petrus homo nescio quod dicis
et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus
61Et conversus Dominus respexit Petrum
et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit
quia priusquam gallus cantet ter me negabis
62et egressus foras Petrus flevit amare
63Et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes
64et velaverunt eum et percutiebant faciem eius
et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit
65et alia multa blasphemantes dicebant in eum
66Et ut factus est dies
convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae
et duxerunt illum in concilium suum dicentes
si tu es Christus dic nobis
67Et ait illis si vobis dixero non creditis mihi
68si autem et interrogavero
non respondebitis mihi neque dimittetis
69Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei
70Dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei
qui ait vos dicitis quia ego sum
71At illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium
ipsi enim audivimus de ore eius