1respiciens autem vidit eos
qui mittebant munera sua in gazofilacium divites
2vidit autem et quandam viduam pauperculam
mittentem aera minuta duo
3et dixit vere dico vobis
quia vidua haec pauper plus quam omnes misit
4nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei
haec autem ex eo quod deest illi
omnem victum suum quem habuit misit
5Et quibusdam dicentibus de templo
quod lapidibus bonis et donis ornatum esset
dixit
6haec quae videtis
venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem
qui non destruatur
7Interrogaverunt autem illum dicentes
praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient
8qui dixit videte ne seducamini
multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum
et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos
9cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri
oportet primum haec fieri sed non statim finis
10tunc dicebat illis surget gens contra gentem
et regnum adversus regnum
11terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et
fames
terroresque de caelo et signa magna erunt
12Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur
tradentes in synagogas et custodias
trahentes ad reges et praesides propter
nomen meum
13continget autem vobis in testimonium
14Ponite ergo in cordibus vestris
non praemeditari quemadmodum respondeatis
15ego enim dabo vobis os et sapientiam
cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii
vestri
16trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et
amicis
et morte adficient ex vobis
17et eritis odio omnibus propter nomen meum
18et capillus de capite vestro non peribit
19in patientia vestra possidebitis animas vestras
20Cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem
tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius
21Tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes
et qui in medio eius discedant
et qui in regionibus non intrent in eam
22quia dies ultionis hii sunt
ut impleantur omnia quae scripta sunt
23Vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
Erit enim pressura magna supra terram et ira populo
huic
24Et cadent in ore gladii
et captivi ducentur in omnes gentes
et Hierusalem calcabitur a gentibus
donec impleantur tempora nationum
25Et erunt signa in sole et luna et stellis
et in terris pressura gentium
prae confusione sonitus maris et fluctuum
26arescentibus hominibus prae timore et expectatione
quae supervenient universo orbi
nam virtutes caelorum movebuntur
27Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube
cum potestate magna et maiestate
28his autem fieri incipientibus
respicite et levate capita vestra
quoniam adpropinquat redemptio vestra
29et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores
30cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas
31ita et vos cum videritis haec fieri
scitote quoniam prope est regnum Dei
32amen dico vobis
quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant
33caelum et terra transibunt
verba autem mea non transient
34Adtendite autem vobis
ne forte graventur corda vestra in crapula
et ebrietate et curis huius vitae
et superveniat in vos repentina dies illa
35tamquam laqueus enim superveniet in omnes
qui sedent super faciem omnis terrae
36vigilate itaque omni tempore orantes
ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt
et stare ante Filium hominis
37erat autem diebus docens in templo
noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti
38et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum