1Et factum est in una dierum
docente illo populum in templo et evangelizante
convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus
2et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis
aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem
3respondens autem dixit ad illos
interrogabo vos et ego verbum respondete mihi
4baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus
5at illi cogitabant inter se dicentes
quia si dixerimus de caelo
dicet quare ergo non credidistis illi
6si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos
certi sunt enim Iohannem prophetam esse
7et responderunt se nescire unde esset
8et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio
9Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc
homo plantavit vineam et locavit eam colonis
et ipse peregre fuit multis temporibus
10et in tempore misit ad cultores servum
ut de fructu vineae darent illi
qui caesum dimiserunt eum inanem
11et addidit alterum servum mittere
illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt
inanem
12et addidit tertium mittere
qui et illum vulnerantes eiecerunt
13dixit autem dominus vineae quid faciam
mittam filium meum dilectum
forsitan cum hunc viderint verebuntur
14quem cum vidissent coloni
cogitaverunt inter se dicentes hic est heres
occidamus illum ut nostra fiat hereditas
15et eiectum illum extra vineam occiderunt
quid ergo faciet illis dominus vineae
16veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis
quo audito dixerunt illi absit
17ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est
lapidem quem reprobaverunt aedificantes
hic factus est in caput anguli
18omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur
supra quem autem ceciderit comminuet illum
19Et quaerebant principes sacerdotum et scribae
mittere in illum manus illa hora
et timuerunt populum
cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam
20Et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent
ut caperent eum in sermone
et traderent illum principatui et potestati praesidis
21et interrogaverunt illum dicentes
magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam
sed in veritate viam Dei doces
22licet nobis dare tributum Caesari an non
23considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis
24ostendite mihi denarium
cuius habet imaginem et inscriptionem
respondentes dixerunt Caesaris
25et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari
et quae Dei sunt Deo
26et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe
et mirati in responso eius tacuerunt
27accesserunt autem quidam Sadducaeorum
qui negant esse resurrectionem
et interrogaverunt eum
28dicentes
magister Moses scripsit nobis
si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem
et hic sine filiis fuerit
ut accipiat eam frater eius uxorem
et suscitet semen fratri suo
29septem ergo fratres erant
et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis
30et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio
31et tertius accepit illam
similiter et omnes septem
et non reliquerunt semen et mortui sunt
32novissima omnium mortua est et mulier
33in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor
siquidem septem habuerunt eam uxorem
34et ait illis Iesus
filii saeculi huius nubunt et
traduntur ad nuptias
35illi autem qui digni habebuntur saeculo illo
et resurrectione ex mortuis
neque nubunt neque ducunt uxores
36neque enim ultra mori poterunt
aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei
cum sint filii resurrectionis
37quia vero resurgant mortui
et Moses ostendit secus rubum
sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob
38Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei
39respondentes autem quidam scribarum dixerunt
magister bene dixisti
40Et amplius non audebant eum quicquam interrogare
41Dixit autem ad illos
quomodo dicunt Christum Filium David esse
42et ipse David dicit in libro Psalmorum
dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
43donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
44David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est
45Audiente autem omni populo dixit discipulis suis
46adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis
et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis
et primos discubitus in conviviis
47Qui devorant domos viduarum
simulantes longam orationem
hii accipient damnationem maiorem