1Et ingressus perambulabat Hiericho
2et ecce vir nomine Zaccheus
et hic erat princeps publicanorum et ipse dives
3et quaerebat videre Iesum quis esset
et non poterat prae turba quia statura pusillus erat
4et praecurrens ascendit in arborem sycomorum
ut videret illum
quia inde erat transiturus
5et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum
et dixit ad eum Zacchee festinans descende
quia hodie in domo tua oportet me manere
6et festinans descendit et excepit illum gaudens
7et cum viderent omnes murmurabant dicentes
quod ad hominem peccatorem devertisset
8stans autem Zaccheus dixit ad Dominum
ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus
et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum
9ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est
eo quod et ipse filius sit Abrahae
10Venit enim Filius hominis
quaerere et salvum facere quod perierat
11Haec illis audientibus adiciens dixit parabolam
eo quod esset prope Hierusalem
et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur
12Dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam
accipere sibi regnum et reverti
13Vocatis autem decem servis suis
dedit illis decem mnas
et ait ad illos negotiamini dum venio
14cives autem eius oderant illum
et miserunt legationem post illum dicentes
nolumus hunc regnare super nos
15et factum est ut rediret accepto regno
et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam
ut sciret quantum quisque negotiatus esset
16venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit
17et ait illi euge bone serve
quia in modico fidelis fuisti
eris potestatem habens supra decem civitates
18et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas
19et huic ait et tu esto supra quinque civitates
20et alter venit dicens
domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario
21timui enim te quia homo austeris es
tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti
22dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam
sciebas quod ego austeris homo sum
tollens quod non posui et metens quod non seminavi
23et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam
et ego veniens cum usuris utique exegissem illud
24et adstantibus dixit
auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet
25et dixerunt ei domine habet decem mnas
26Dico autem vobis
quia omni habenti dabitur
ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo
27Verumtamen inimicos meos illos
qui noluerunt me regnare super se
adducite huc et interficite ante me
28Et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma
29et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania
ad montem qui vocatur Oliveti
misit duos discipulos suos
30dicens
ite in castellum quod contra est
in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum
cui nemo umquam hominum sedit
solvite illum et adducite
31et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei
quia Dominus operam eius desiderat
32Abierunt autem qui missi erant
et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum
33solventibus autem illis pullum
dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum
34at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet
35et duxerunt illum ad Iesum
et iactantes vestimenta sua supra pullum
inposuerunt Iesum
36eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via
37Et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti
coeperunt omnes turbae discentium
gaudentes laudare Deum voce magna
super omnibus quas viderant virtutibus
38dicentes
benedictus qui venit rex in nomine Domini
pax in caelo et gloria in excelsis
39Et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum
magister increpa discipulos tuos
40quibus ipse ait
dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt
41Et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens
42quia si cognovisses et tu
et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi
nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis
43quia venient dies in te
et circumdabunt te inimici tui vallo
et circumdabunt te et coangustabunt te undique
44ad terram prosternent te
et filios qui in te sunt
Et non relinquent in te lapidem super lapidem
eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae
45Et ingressus in templum
coepit eicere vendentes in illo et ementes
46dicens illis
scriptum est quia domus mea domus orationis est
vos autem fecistis illam speluncam latronum
47Et erat docens cotidie in templo
principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis
quaerebant illum perdere
48et non inveniebant quid facerent illi
omnis enim populus suspensus erat audiens illum