1Quoniam quidem multi conati sunt
ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum
2sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt
et ministri fuerunt sermonis
3visum est et mihi adsecuto a principio omnibus
diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile
4ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem
5Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam
nomine Zaccharias de vice Abia
et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth
6erant autem iusti ambo ante Deum
incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini
sine querella
7et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis
et ambo processissent in diebus suis
8factum est autem cum sacerdotio fungeretur
in ordine vicis suae ante Deum
9secundum consuetudinem sacerdotii
sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini
10et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi
11apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi
12et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum
13ait autem ad illum angelus
ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua
et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium
et vocabis nomen eius Iohannem
14et erit gaudium tibi et exultatio
et multi in nativitate eius gaudebunt
15erit enim magnus coram Domino
et vinum et sicera non bibet
et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
16et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum
17et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae
ut convertat corda patrum in filios
et incredibiles ad prudentiam iustorum
parare Domino plebem perfectam
18et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam
ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis
19et respondens angelus dixit ei
ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum
et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare
20et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant
pro eo quod non credidisti verbis meis
quae implebuntur in tempore suo
21et erat plebs expectans Zacchariam
et mirabantur quod tardaret ipse in templo
22egressus autem non poterat loqui ad illos
et cognoverunt quod visionem vidisset in templo
et ipse erat innuens illis et permansit mutus
23et factum est ut impleti sunt dies officii eius
abiit in domum suam
24post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius
et occultabat se mensibus quinque dicens
25quia sic mihi fecit Dominus
in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines
26in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo
in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth
27ad virginem desponsatam viro
cui nomen erat Ioseph de domo David
et nomen virginis Maria
28et ingressus angelus ad eam dixit
have gratia plena Dominus tecum
benedicta tu in mulieribus
29quae cum vidisset turbata est in sermone eius
et cogitabat qualis esset ista salutatio
30et ait angelus ei
ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum
31ecce concipies in utero et paries filium
et vocabis nomen eius Iesum
32hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur
et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius
33et regnabit in domo Iacob in aeternum
et regni eius non erit finis
34dixit autem Maria ad angelum
quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco
35Et respondens angelus dixit ei
Spiritus Sanctus superveniet in te
et virtus Altissimi obumbrabit tibi
ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei
36Et ecce Elisabeth cognata tua
et ipsa concepit filium in senecta sua
et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis
37quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum
38dixit autem Maria
ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum
et discessit ab illa angelus
39exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana
cum festinatione in civitatem Iuda
40et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth
41et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth
exultavit infans in utero eius
et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth
42et exclamavit voce magna et dixit
benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui
43et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me
44ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis
exultavit in gaudio infans in utero meo
45et beata quae credidit
quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino
46et ait Maria
Magnificat anima mea Dominum
47et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
48quia respexit humilitatem ancillae suae
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes
49quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius
50et misericordia eius in progenies et progenies
timentibus eum
51fecit potentiam in brachio suo
dispersit superbos mente cordis sui
52deposuit potentes de sede et exaltavit humiles
53esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes
54suscepit Israhel puerum suum
memorari misericordiae
55sicut locutus est ad patres nostros
Abraham et semini eius in saecula
56mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus
et reversa est in domum suam
57Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium
58et audierunt vicini et cognati eius
quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa
et congratulabantur ei
59et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum
et vocabant eum nomine patris eius
Zacchariam
60et respondens mater eius dixit
nequaquam sed vocabitur Iohannes
61et dixerunt ad illam
quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine
62innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum
63et postulans pugillarem scripsit dicens
Iohannes est nomen eius
et mirati sunt universi
64apertum est autem ilico os eius et lingua eius
et loquebatur benedicens Deum
65et factus est timor super omnes vicinos eorum
et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec
66et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes
quid putas puer iste erit
etenim manus Domini erat cum illo
67et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto
et prophetavit dicens
68Benedictus Deus Israhel
quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
69et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui
70sicut locutus est per os sanctorum
qui a saeculo sunt prophetarum eius
71salutem ex inimicis nostris
et de manu omnium qui oderunt nos
72ad faciendam misericordiam cum patribus nostris
et memorari testamenti sui sancti
73iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
74daturum se nobis
ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati
serviamus illi
75in sanctitate et iustitia coram ipso
omnibus diebus nostris
76et tu puer propheta Altissimi vocaberis
praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius
77ad dandam scientiam salutis plebi eius
in remissionem peccatorum eorum
78per viscera misericordiae Dei nostri
in quibus visitavit nos oriens ex alto
79inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis
80puer autem crescebat et confortabatur spiritu
et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad
Israhel