1Et cum transisset sabbatum
Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata
ut venientes unguerent eum
2Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum
orto iam sole
3et dicebant ad invicem
quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti
4et respicientes vident revolutum lapidem
erat quippe magnus valde
5et introeuntes in monumento
viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida
et obstipuerunt
6Qui dicit illis nolite expavescere
Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic
ecce locus ubi posuerunt eum
7sed ite et dicite discipulis eius et Petro
quia praecedit vos in Galilaeam
ibi eum videbitis sicut dixit vobis
8At illae exeuntes fugerunt de monumento
invaserat enim eas tremor et pavor
et nemini quicquam dixerunt timebant enim
9surgens autem mane prima sabbati
apparuit primo Mariae Magdalenae
de qua eiecerat septem daemonia
10illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus
11et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt
12post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in
alia effigie
euntibus in villam
13et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt
14novissime recumbentibus illis undecim apparuit
et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis
quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant
15et dixit eis
euntes in mundum universum
praedicate evangelium omni creaturae
16qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit
qui vero non crediderit condemnabitur
17signa autem eos qui crediderint haec sequentur
in nomine meo daemonia eicient
linguis loquentur novis
18serpentes tollent
et si mortiferum quid biberint non eos nocebit
super aegrotos manus inponent et bene habebunt
19et Dominus quidem postquam locutus est eis
adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei
20illi autem profecti praedicaverunt ubique
Domino cooperante et sermonem confirmante
sequentibus signis
EXPLICIT EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM