1Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes
cum senioribus et scribis et universo concilio
Vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato
2Et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum
at ille respondens ait illi tu dicis
3Et accusabant eum summi sacerdotes in multis
4Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens
non respondes quicquam vide in quantis te accusant
5Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus
6Per diem autem festum dimittere solebat illis unum
ex vinctis quemcumque petissent
7Erat autem qui dicebatur Barabbas
qui cum seditiosis erat vinctus
qui in seditione fecerant homicidium
8et cum ascendisset turba
coepit rogare sicut semper faciebat illis
9Pilatus autem respondit eis et dixit
vultis dimittam vobis regem Iudaeorum
10sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes
11Pontifices autem concitaverunt turbam
ut magis Barabban dimitteret eis
12Pilatus autem iterum respondens ait illis
quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum
13at illi iterum clamaverunt crucifige eum
14Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit
at illi magis clamabant crucifige eum
15Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban
et tradidit Iesum flagellis caesum ut
crucifigeretur
16Milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii
et convocant totam cohortem
17et induunt eum purpuram
et inponunt ei plectentes spineam coronam
18et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum
19et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum
et ponentes genua adorabant eum
20Et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram
et induerunt eum vestimentis suis
Et educunt illum ut crucifigerent eum
21et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum
venientem de villa patrem Alexandri et Rufi
ut tolleret crucem eius
22Et perducunt illum in Golgotha locum
quod est interpretatum Calvariae locus
23Et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit
24Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius
mittentes sortem super eis quis quid tolleret
25Erat autem hora tertia et crucifixerunt eum
26Et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum
27Et cum eo crucifigunt duos latrones
unum a dextris et alium a sinistris eius
28Et adimpleta est scriptura quae dicit
et cum iniquis reputatus est
29Et praetereuntes blasphemabant eum
moventes capita sua et dicentes
va qui destruit templum
et in tribus diebus aedificat
30salvum fac temet ipsum descendens de cruce
31Similiter et summi sacerdotes ludentes ad
alterutrum cum scribis dicebant
alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere
32Christus rex Israhel descendat nunc de cruce
ut videamus et credamus
Et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei
33Et facta hora sexta tenebrae factae sunt
per totam terram usque in horam nonam
34Et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens
Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum
Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
35et quidam de circumstantibus audientes dicebant
ecce Heliam vocat
36Currens autem unus et implens spongiam aceto
circumponensque calamo potum dabat ei dicens
sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum
37Iesus autem emissa voce magna exspiravit
38Et velum templi scissum est in duo
a sursum usque deorsum
39Videns autem centurio qui ex adverso stabat
quia sic clamans exspirasset
ait vere homo hic Filius Dei erat
40Erant autem et mulieres de longe aspicientes
inter quas et Maria Magdalene
et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome
41et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei
et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma
42Et cum iam sero esset factum
quia erat parasceve quod est ante sabbatum
43venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio
qui et ipse erat expectans regnum Dei
et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus
Iesu
44Pilatus autem mirabatur si iam obisset
et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset
45et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph
46Ioseph autem mercatus sindonem
et deponens eum involvit sindone
et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra
et advolvit lapidem ad ostium monumenti
47Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur