1Et factum est cum esset in loco quodam orans
ut cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum
Domine doce nos orare
sicut et Iohannes docuit discipulos
suos
2et ait illis cum oratis dicite
Pater sanctificetur nomen tuum
adveniat regnum tuum
3panem nostrum cotidianum da nobis cotidie
4et dimitte nobis peccata nostra
siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis
et ne nos inducas in temptationem
5Et ait ad illos quis vestrum habebit amicum
et ibit ad illum media nocte et dicit illi
amice commoda mihi tres panes
6quoniam amicus meus venit de via ad me
et non habeo quod ponam ante illum
7et ille de intus respondens dicat
noli mihi molestus esse
iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili
non possum surgere et dare tibi
8dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit
propter inprobitatem tamen eius surget
et dabit illi quotquot habet necessarios
9Et ego vobis dico petite et dabitur vobis
quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis
10omnis enim qui petit accipit
et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur
11quis autem ex vobis patrem petet panem
numquid lapidem dabit illi
aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi
12aut si petierit ovum
numquid porriget illi scorpionem
13si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris
quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se
14Et erat eiciens daemonium et illud erat mutum
et cum eiecisset daemonium locutus est mutus
et admiratae sunt turbae
15Quidam autem ex eis dixerunt
in Beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia
16Et alii temptantes signum de caelo quaerebant ab eo
17Ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis
omne regnum in se ipsum divisum desolatur
et domus supra domum cadet
18si autem et Satanas in se ipsum divisus est
quomodo stabit regnum ipsius
quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia
19si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt
ideo ipsi iudices vestri erunt
20porro si in digito Dei eicio daemonia
profecto praevenit in vos regnum Dei
21cum fortis armatus custodit atrium suum
in pace sunt ea quae possidet
22si autem fortior illo superveniens vicerit eum
universa arma eius aufert in quibus confidebat
et spolia eius distribuit
23qui non est mecum adversum me est
et qui non colligit mecum dispergit
24Cum inmundus spiritus exierit de homine
perambulat per loca inaquosa
quaerens requiem et non inveniens dicit
revertar in domum meam unde exivi
25et cum venerit invenit scopis mundatam
26et tunc vadit
et adsumit septem alios spiritus nequiores se
et ingressi habitant ibi
et sunt novissima hominis illius peiora prioribus
27Factum est autem cum haec diceret
extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi
beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti
28at ille dixit
quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt
29Turbis autem concurrentibus coepit dicere
generatio haec generatio nequam est signum quaerit
et signum non dabitur illi nisi signum Ionae
30nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis
ita erit et Filius hominis generationi isti
31regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius
et condemnabit illos
quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis
et ecce plus Salomone hic
32viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac
et condemnabunt illam
quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae
et ecce plus Iona hic
33Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit
neque sub modio
sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant
34Lucerna corporis tui est oculus tuus
si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit
si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit
35vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint
36si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit
non habens aliquam partem tenebrarum
erit lucidum totum
et sicut lucerna fulgoris inluminabit te
37Et cum loqueretur
rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se
et ingressus recubuit
38Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere
quare non baptizatus esset ante prandium
39et ait Dominus ad illum
nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis
quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate
40stulti nonne qui fecit quod de foris est
etiam id quod de intus est fecit
41verumtamen quod superest date elemosynam
et ecce omnia munda sunt vobis
42Sed vae vobis Pharisaeis
quia decimatis mentam et rutam et omne holus
et praeteritis iudicium et caritatem Dei
haec autem oportuit facere et illa non omittere
43Vae vobis Pharisaeis
quia diligitis primas cathedras in synagogis
et salutationes in foro
44Vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent
et homines ambulantes supra nesciunt
45Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi
magister haec dicens etiam nobis contumeliam facis
46at ille ait et vobis legis peritis vae
quia oneratis homines oneribus quae portari non
possunt
et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas
47Vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum
patres autem vestri occiderunt illos
48profecto testificamini quod consentitis
operibus patrum vestrorum
quoniam quidem ipsi eos occiderunt
vos autem aedificatis eorum sepulchra
49Propterea et sapientia Dei dixit
mittam ad illos prophetas et apostolos
et ex illis occident et persequentur
50ut inquiratur sanguis omnium prophetarum
qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista
51a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae
qui periit inter altare et aedem
ita dico vobis requiretur ab hac generatione
52Vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae
ipsi non introistis et eos qui introibant
prohibuistis
53Cum haec ad illos diceret
coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere
et os eius opprimere de multis
54insidiantes
et quaerentes capere aliquid ex ore eius
ut accusarent eum