1multis autem turbis circumstantibus
ita ut se invicem conculcarent
coepit dicere ad discipulos suos
Adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis
2Nihil autem opertum est quod non reveletur
neque absconditum quod non sciatur
3quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur
et quod in aurem locuti estis in cubiculis
praedicabitur in tectis
4dico autem vobis amicis meis
ne terreamini ab his qui occidunt corpus
et post haec non habent amplius quod faciant
5ostendam autem vobis quem timeatis
timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam
ita dico vobis hunc timete
6nonne quinque passeres veneunt dipundio
et unus ex illis non est in oblivione coram Deo
7sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt
nolite ergo timere multis passeribus pluris estis
8dico autem vobis
omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus
et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei
9Qui autem negaverit me coram hominibus
denegabitur coram angelis Dei
10Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi
ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remittetur
11Cum autem inducent vos in synagogas
et ad magistratus et potestates
nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut
quid dicatis
12Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora
quae oporteat dicere
13Ait autem quidam ei de turba
magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem
14at ille dixit ei
homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vos
15dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia
quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet
16dixit autem similitudinem ad illos dicens
hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager adtulit
17et cogitabat intra se dicens quid faciam
quod non habeo quo congregem fructus meos
18et dixit hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam
et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea
19et dicam animae meae
anima habes multa bona posita in annos plurimos
requiesce comede bibe epulare
20dixit autem illi Deus
stulte hac nocte animam tuam repetunt a te
quae autem parasti cuius erunt
21sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives
22Dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis
nolite solliciti esse animae quid manducetis
neque corpori quid vestiamini
23anima plus est quam esca
et corpus quam vestimentum
24considerate corvos quia non seminant neque metunt
quibus non est cellarium neque horreum
et Deus pascit illos
quanto magis vos pluris estis illis
25quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum
unum
26si ergo neque quod minimum est potestis
quid de ceteris solliciti estis
27considerate lilia quomodo crescunt
non laborant non nent
dico autem vobis
nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex
istis
28si autem faenum quod hodie in agro est
et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit
quanto magis vos pusillae fidei
29et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis
et nolite in sublime tolli
30haec enim omnia gentes mundi quaerunt
Pater autem vester scit quoniam his indigetis
31verumtamen quaerite regnum Dei
et haec omnia adicientur vobis
32Nolite timere pusillus grex
quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum
33Vendite quae possidetis et date elemosynam
Facite vobis sacculos qui non veterescunt
thesaurum non deficientem in caelis
quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit
34ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit
35Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes
36et vos similes hominibus expectantibus dominum suum
quando revertatur a nuptiis
ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei
37Beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes
amen dico vobis
quod praecinget se et faciet illos discumbere
et transiens ministrabit illis
38et si venerit in secunda vigilia
et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit
beati sunt servi illi
39Hoc autem scitote
quia si sciret pater familias qua hora fur veniret
vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam
40et vos estote parati
quia qua hora non putatis Filius hominis venit
41Ait autem ei Petrus
Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes
42dixit autem Dominus
quis putas est fidelis dispensator et prudens
quem constituet dominus super familiam
suam
ut det illis in tempore tritici mensuram
43beatus ille servus
quem cum venerit dominus invenerit ita facientem
44vere dico vobis
quia supra omnia quae possidet constituet illum
45Quod si dixerit servus ille in corde suo
moram facit dominus meus venire
et coeperit percutere pueros et ancillas
et edere et bibere et inebriari
46veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit
et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet
47Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui
et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius
vapulabit multas
48qui autem non cognovit et fecit digna plagis
vapulabit paucis
omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo
et cui commendaverunt multum plus petent ab eo
49Ignem veni mittere in terram
et quid volo si accendatur
50baptisma autem habeo baptizari
et quomodo coartor usque dum perficiatur
51putatis quia pacem veni dare in terram
non dico vobis sed separationem
52erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi
tres in duo et duo in tres
53dividentur
pater in filium et filius in patrem suum
mater in filiam et filia in matrem
socrus in nurum suam et nurus in socrum suam
54Dicebat autem et ad turbas
cum videritis nubem orientem ab occasu
statim dicitis nimbus venit et ita fit
55et cum austrum flantem
dicitis quia aestus erit et fit
56hypocritae faciem terrae et caeli nostis probare
hoc autem tempus quomodo non probatis
57quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est
58Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem
in via da operam liberari ab illo
ne forte trahat te apud iudicem
et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem
59dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas