1Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis
quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum
2et respondens dixit illis
putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt
quia talia passi sunt
3non dico vobis
sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitis
4sicut illi decem et octo
supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos
putatis quia et ipsi debitores fuerunt
praeter omnes homines habitantes in Hierusalem
5non dico vobis
sed si non paenitentiam egeritis
omnes similiter peribitis
6Dicebat autem hanc similitudinem
arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua
et venit quaerens fructum in illa et non invenit
7dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt
ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio
succide ergo illam ut quid etiam terram occupat
8at ille respondens dixit illi
domine dimitte illam et hoc anno
usque dum fodiam circa illam et mittam stercora
9et si quidem fecerit fructum
sin autem in futurum succides eam
10erat autem docens in synagoga eorum sabbatis
11et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo
et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere
12quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait
illi
mulier dimissa es ab infirmitate tua
13et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum
14Respondens autem archisynagogus
indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae
sex dies sunt in quibus oportet operari
in his ergo venite et curamini et non in die sabbati
15respondit autem ad illum Dominus et dixit
hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit
bovem suum aut asinum a praesepio
et ducit adaquare
16hanc autem filiam Abrahae
quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis
non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati
17Et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius
et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo
18Dicebat ergo cui simile est regnum Dei
et cui simile esse existimabo illud
19simile est grano sinapis
quod acceptum homo misit in hortum suum
et crevit et factum est in arborem magnam
et volucres caeli requieverunt in ramis eius
20Et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei
21simile est
fermento
quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria
donec fermentaretur totum
22Et ibat per civitates et castella docens
et iter faciens in Hierusalem
23Ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur
ipse autem dixit ad illos
24contendite intrare per angustam portam
quia multi dico vobis quaerunt intrare
et non poterunt
25Cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium
et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes
Domine aperi nobis
et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis
26tunc incipietis dicere
manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti
27et dicet vobis nescio vos unde sitis
discedite a me omnes operarii iniquitatis
28ibi erit fletus et stridor dentium
Cum videritis Abraham et Isaac et Iacob
et omnes prophetas in regno Dei
vos autem expelli foras
29et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro
et accumbent in regno Dei
30Et ecce sunt novissimi qui erunt primi
et sunt primi qui erunt novissimi
31In ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi
exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere
32et ait illis ite dicite vulpi illi
ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras
et tertia consummor
33verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare
quia non capit prophetam perire extra Hierusalem
34Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas
et lapidas eos qui mittuntur ad te
quotiens volui congregare filios tuos
quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti
35ecce relinquitur vobis domus vestra
dico autem vobis
quia non videbitis me donec veniat cum dicetis
benedictus qui venit in nomine Domini