1Erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores
ut audirent illum
2et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes
quia hic peccatores recipit et manducat cum illis
3Et ait ad illos parabolam istam dicens
4quis ex vobis homo qui habet centum oves
et si perdiderit unam ex illis
nonne dimittit nonaginta novem in deserto
et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam
5et cum invenerit eam
inponit in umeros suos gaudens
6et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis
congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat
7dico vobis quod ita gaudium erit in caelo
super uno peccatore paenitentiam habente
quam super nonaginta novem iustis
qui non indigent paenitentia
8Aut quae mulier habens dragmas decem
si perdiderit dragmam unam
nonne accendit lucernam et everrit domum
et quaerit diligenter donec inveniat
9et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens
congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram
10Ita dico vobis
gaudium erit coram angelis Dei
super uno peccatore paenitentiam agente
11Ait autem homo quidam habuit duos filios
12et dixit adulescentior ex illis patri
pater da mihi portionem substantiae quae me contingit
et divisit illis substantiam
13et non post multos dies congregatis omnibus
adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam
et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose
14et postquam omnia consummasset
facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere
15et abiit et adhesit uni civium regionis illius
et misit illum in villam suam ut pasceret porcos
16et cupiebat implere ventrem suum de siliquis
quas porci manducabant
et nemo illi dabat
17in se autem reversus dixit
quanti mercennarii patris mei abundant panibus
ego autem hic fame pereo
18surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi
pater peccavi in caelum et coram te
19et iam non sum dignus vocari filius tuus
fac me sicut unum de mercennariis tuis
20et surgens venit ad patrem suum
cum autem adhuc longe esset
vidit illum pater ipsius et misericordia motus est
et adcurrens cecidit supra collum eius
et osculatus est illum
21dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te
iam non sum dignus vocari filius tuus
22dixit autem pater ad servos suos
cito proferte stolam primam et induite illum
et date anulum in manum eius
et calciamenta in pedes
23et adducite vitulum saginatum et occidite
et manducemus et epulemur
24quia hic filius meus mortuus erat et revixit
perierat et inventus est
et coeperunt epulari
25erat autem filius eius senior in agro
et cum veniret et adpropinquaret domui
audivit symphoniam et chorum
26et vocavit unum de servis
et interrogavit quae haec essent
27isque dixit illi
frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum
quia salvum illum recepit
28indignatus est autem et nolebat introire
pater ergo illius egressus coepit rogare illum
29at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi
et numquam mandatum tuum praeterii
et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer
30sed postquam filius tuus hic
qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit
occidisti illi vitulum saginatum
31at ipse dixit illi
fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt
32epulari autem et gaudere oportebat
quia frater tuus hic mortuus erat et revixit
perierat et inventus est