1dicebat autem et ad discipulos suos
homo quidam erat dives qui habebat vilicum
et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius
2et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te
redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare
3ait autem vilicus intra se quid faciam
quia dominus meus aufert a me vilicationem
fodere non valeo mendicare erubesco
4scio quid faciam
ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas
5convocatis itaque singulis debitoribus domini sui
dicebat primo quantum debes domino meo
6at ille dixit centum cados olei
dixitque illi
accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta
7deinde alio dixit tu vero quantum debes
qui ait centum choros tritici
ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta
8et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset
quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua
sunt
9et ego vobis dico
facite vobis amicos de mamona iniquitatis
ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula
10qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est
et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est
11si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis
quod verum est quis credet vobis
12et si in alieno fideles non fuistis
quod vestrum est quis dabit vobis
13Nemo servus potest duobus dominis servire
aut enim unum odiet et alterum diliget
aut uni adherebit et alterum contemnet
non potestis Deo servire et mamonae
14Audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari
et deridebant illum
15et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus
Deus autem novit corda vestra
quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum
16Lex et prophetae usque ad Iohannem
ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit
17Facilius est autem caelum et terram praeterire
quam de lege unum apicem cadere
18Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur
et qui dimissam a viro ducit moechatur
19Homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso
et epulabatur cotidie splendide
20et erat quidam mendicus nomine Lazarus
qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus
21cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis
sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius
22factum est autem ut moreretur mendicus
et portaretur ab angelis in sinum Abrahae
mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno
23elevans oculos suos cum esset in tormentis
videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius
24et ipse clamans dixit
pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum
ut intinguat extremum digiti sui in aqua
ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma
25et dixit illi Abraham
fili recordare quia recepisti bona in vita tua
et Lazarus similiter mala
nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris
26et in his omnibus
inter nos et vos chasma
magnum firmatum est
ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint
neque inde huc transmeare
27et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei
28habeo enim quinque fratres ut testetur illis
ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum
29et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illos
30at ille dixit non pater Abraham
sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent
31ait autem illi
si Mosen et prophetas non audiunt
neque si quis ex mortuis resurrexerit credent