1et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et
Iohannem fratrem eius
et ducit illos in montem excelsum seorsum
2et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol
vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix
3et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo
loquentes
4respondens autem Petrus dixit ad Iesum
Domine bonum est nos hic esse
si vis faciamus hic tria tabernacula
tibi unum et Mosi unum et Heliae unum
5adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos
et ecce vox de nube dicens
hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit
ipsum audite
6et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde
7et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis
surgite et nolite timere
8levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum
9et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens
nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat
10Et interrogaverunt eum discipuli dicentes
quid ergo scribae dicunt
quod Heliam oporteat primum venire
11at ille respondens ait eis
Helias quidem venturus est et restituet omnia
12dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt eum
sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt
sic et Filius hominis passurus est ab eis
13tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista dixisset eis
14Et cum venisset ad turbam
accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens
Domine miserere filii mei
quia lunaticus est et male patitur
nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam
15et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum
16respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa
quousque ero vobiscum usquequo patiar vos
adferte huc illum ad me
17et increpavit ei Iesus
et exiit ab eo daemonium et curatus est puer ex illa hora
18Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt
quare nos non potuimus eicere illum
19dicit illis propter incredulitatem vestram
amen quippe dico vobis
si habueritis fidem sicut granum sinapis
dicetis monti huic transi hinc et transibit
et nihil inpossibile erit vobis
20hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium
21Conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus
Filius hominis tradendus est in manus hominum
22et occident eum et tertio die resurget
et contristati sunt vehementer
23Et cum venissent Capharnaum
accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt
magister vester non solvit didragma
24ait etiam
et cum intrasset domum praevenit eum Iesus dicens
quid tibi videtur Simon
reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum
a filiis suis an ab alienis
25et ille dixit ab alienis
dixit illi Iesus ergo liberi sunt filii
26ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum
et eum piscem qui primus ascenderit tolle
et aperto ore eius invenies staterem
illum sumens da eis pro me et te