1In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes
quis putas maior est in regno caelorum
2et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum
3et dixit
amen dico vobis
nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli
non intrabitis in regnum caelorum
4quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste
hic est maior in regno caelorum
5et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit
6Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt
expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius
et demergatur in profundum maris
7vae mundo ab scandalis
necesse est enim ut veniant scandala
verumtamen vae homini per quem scandalum venit
8Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te
abscide eum et proice abs te
bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum
quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum
9et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te
bonum tibi est unoculum in vitam
intrare
quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis
10Videte ne contemnatis unum ex his pusillis
dico enim vobis
quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in
caelis est
11venit enim Filius hominis salvare quod perierat
12Quid vobis videtur
si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis
nonne relinquet nonaginta novem in montibus
et vadit quaerere eam quae erravit
13et si contigerit ut inveniat eam
amen dico vobis quia gaudebit super eam
magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt
14sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est
ut pereat unus de pusillis istis
15Si autem peccaverit in te frater tuus
vade et corripe eum inter te et ipsum solum
si te audierit lucratus es fratrem tuum
16Si autem non te audierit
adhibe tecum adhuc unum vel duos
ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum
17quod si non audierit eos dic ecclesiae
si autem et ecclesiam non audierit
sit tibi sicut ethnicus et publicanus
18Amen dico vobis
quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo
et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo
19Iterum dico vobis
quia si duo ex vobis consenserint super terram
de omni re quacumque
petierint
fiet illis a Patre meo qui in caelis est
20ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo
ibi sum in medio eorum
21Tunc accedens Petrus ad eum dixit
Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei
usque septies
22dicit illi Iesus
non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies
23Ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi
qui voluit rationem ponere cum servis suis
24et cum coepisset rationem ponere
oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta
25cum autem non haberet unde redderet
iussit eum dominus venundari
et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi
26procidens autem servus ille orabat eum
dicens
patientiam habe in me et omnia reddam tibi
27misertus autem dominus servi illius dimisit eum
et debitum dimisit ei
28egressus autem servus ille
invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios
et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes
29et procidens conservus eius rogabat eum dicens
patientiam habe in me et omnia reddam tibi
30ille autem noluit
sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum
31videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt valde
et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta erant
32tunc vocavit illum dominus suus et ait illi
serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me
33non ergo oportuit et te misereri conservi tui
sicut et ego tui misertus sum
34et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus
quoadusque redderet universum debitum
35sic et Pater meus caelestis faciet vobis
si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris