1Et factum est cum consummasset Iesus sermones istos
migravit a Galilaea
et venit in fines Iudaeae trans Iordanen
2et secutae sunt eum turbae multae et curavit eos ibi
3et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum et dicentes
si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa
4qui respondens ait eis
non legistis quia qui fecit ab initio
masculum et feminam fecit eos
5et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem
et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
6itaque iam non sunt duo sed una caro
quod ergo Deus coniunxit homo non separet
7dicunt illi
quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii
et dimittere
8ait illis
quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores
vestras
ab initio autem non sic fuit
9Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam
nisi ob fornicationem
et aliam duxerit moechatur
et qui dimissam duxerit moechatur
10Dicunt ei discipuli eius
si ita est causa homini cum uxore non expedit
nubere
11qui dixit
non omnes capiunt verbum istud sed quibus datum est
12sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt
et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus
et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum
qui potest capere capiat
13Tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis inponeret et oraret
discipuli autem increpabant eis
14Iesus vero ait eis
sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire
talium est enim regnum caelorum
15et cum inposuisset eis manus abiit inde
16Et ecce unus accedens ait illi
magister bone quid boni faciam ut habeam vitam aeternam
17qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus Deus
si autem vis ad vitam ingredi serva mandata
18dicit illi quae
Iesus autem dixit non homicidium facies
non adulterabis non facies furtum
non falsum testimonium dices
19honora patrem et matrem
et diliges proximum tuum sicut te ipsum
20dicit illi adulescens
omnia haec custodivi quid adhuc
mihi deest
21Ait illi Iesus
si vis perfectus esse vade vende quae habes et da pauperibus
et habebis thesaurum in caelo
et veni sequere me
22Cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis
erat enim habens multas possessiones
23Iesus autem dixit discipulis suis
amen dico vobis
quia dives difficile intrabit in regnum caelorum
24et iterum dico vobis
facilius est camelum per foramen acus transire
quam divitem intrare in regnum caelorum
25auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes
quis ergo poterit salvus esse
26aspiciens autem Iesus dixit illis
apud homines hoc inpossibile est
apud Deum autem omnia possibilia sunt
27tunc respondens Petrus dixit ei
ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobis
28Iesus autem dixit illis
amen dico vobis quod vos qui secuti estis me
in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae
Sedebitis et vos super sedes duodecim
iudicantes duodecim tribus Israhel
29Et omnis qui reliquit domum vel fratres aut
sorores aut patrem aut matrem
aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum
centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit
30Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi