1Simile est enim regnum caelorum homini patri
familias
qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam
2conventione autem facta cum operariis ex denario diurno
misit eos in vineam suam
3et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos
4et illis dixit ite et vos in vineam
et quod iustum fuerit dabo vobis
5illi autem abierunt
iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter
6circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes
et dicit illis quid hic statis tota die otiosi
7dicunt ei quia nemo nos conduxit
dicit illis ite et vos in vineam
8cum sero autem factum esset
dicit dominus vineae procuratori suo
voca operarios et redde illis mercedem
incipiens a novissimis usque ad primos
9cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant
acceperunt singulos denarios
10venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi
acceperunt autem et ipsi singulos denarios
11et accipientes murmurabant adversus patrem familias
12dicentes
hii novissimi una hora fecerunt
et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus
13at ille respondens uni eorum dixit
amice non facio tibi iniuriam
nonne ex denario convenisti mecum
14tolle quod tuum est et vade
volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi
15aut non licet mihi quod volo facere
an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum
16sic erunt novissimi primi et primi novissimi
multi sunt enim vocati pauci autem electi
17Et ascendens Iesus Hierosolymam
adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis
18ecce ascendimus Hierosolymam
et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis
et condemnabunt eum morte
19et tradent eum gentibus
ad deludendum et flagellandum et crucifigendum
et tertia die resurget
20Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis
adorans et petens aliquid ab eo
21qui dixit ei quid vis
ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei
unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo
22respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis
potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum
dicunt ei possumus
23ait illis calicem quidem meum bibetis
sedere autem ad dexteram meam et sinistram
non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo
24Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus
25Iesus autem vocavit eos ad se et ait
scitis quia principes gentium dominantur eorum
et qui maiores sunt potestatem exercent in eos
26non ita erit inter vos
sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister
27et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus
28Sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare
et dare animam suam redemptionem pro multis
29Et egredientibus eis ab Hiericho
secuta est eum turba multa
30et ecce duo caeci sedentes secus viam
audierunt quia Iesus transiret
et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David
31turba autem increpabat eos ut tacerent
at illi magis clamabant dicentes
Domine miserere nostri Fili David
32et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis
33dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri
34misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum
et confestim viderunt et secuti sunt eum