1Et cum adpropinquassent Hierosolymis
et venissent Bethfage ad montem Oliveti
tunc Iesus misit duos discipulos
2dicens eis
ite in castellum quod contra vos est
et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea
solvite et adducite mihi
3et si quis vobis aliquid dixerit
dicite quia Dominus his opus habet
et confestim dimittet eos
4Hoc autem factum est
ut impleretur quod dictum est per prophetam
dicentem
5dicite filiae Sion
ecce rex tuus venit tibi mansuetus
et sedens super asinam et pullum filium subiugalis
6Euntes autem discipuli fecerunt
sicut praecepit illis Iesus
7et adduxerunt asinam et pullum
et inposuerunt super eis vestimenta sua
et eum desuper sedere fecerunt
8plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via
alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via
9Turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur
clamabant dicentes osanna Filio David
benedictus qui venturus est in nomine Domini
osanna in altissimis
10Et cum intrasset Hierosolymam
commota est universa civitas dicens quis est hic
11populi autem dicebant
hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae
12Et intravit Iesus in templum Dei
et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo
et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit
13et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis vocabitur
vos autem fecistis eam speluncam latronum
14Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit eos
15Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit
et pueros clamantes in templo et dicentes
osanna Filio David
indignati sunt
16et dixerunt ei
audis quid isti dicant
Iesus autem dicit eis utique
numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem
17Et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit
18mane autem revertens in civitatem esuriit
19et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam
et nihil invenit in ea nisi folia tantum
et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum
et arefacta est continuo ficulnea
20et videntes discipuli mirati sunt dicentes
quomodo continuo aruit
21Respondens autem Iesus ait eis amen dico vobis
si habueritis fidem et non haesitaveritis
non solum de ficulnea facietis
sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te
in mare fiet
22Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis
23Et cum venisset in templum
accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi
dicentes
in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem
24respondens Iesus dixit illis
interrogabo vos et ego unum sermonem
quem si dixeritis mihi
et ego vobis dicam in qua potestate haec facio
25baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus
at illi cogitabant inter se dicentes
si dixerimus e caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illi
26si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam
omnes enim habent Iohannem sicut prophetam
27et respondentes Iesu dixerunt nescimus
ait illis et ipse
nec ego dico vobis in qua potestate haec facio
28Quid autem vobis videtur
homo habebat duos filios
et accedens ad primum dixit
fili vade hodie operare in vinea mea
29ille autem respondens ait nolo
postea autem paenitentia motus abiit
30accedens autem ad alterum dixit similiter
at ille respondens ait eo domine et non ivit
31quis ex duobus fecit voluntatem patris
dicunt novissimus
dicit illis Iesus amen dico vobis
quia publicani et meretrices praecedunt vos in regno Dei
32venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei
publicani autem et meretrices crediderunt ei
vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei
33Aliam parabolam audite
homo erat pater familias qui plantavit vineam
et sepem circumdedit ei
et fodit in ea torcular et aedificavit turrem
et locavit eam agricolis et peregre profectus est
34cum autem tempus fructuum adpropinquasset
misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus eius
35et agricolae adprehensis servis eius
alium ceciderunt alium occiderunt alium vero lapidaverunt
36iterum misit alios servos plures prioribus
et fecerunt illis similiter
37novissime autem misit ad eos filium suum dicens
verebuntur filium meum
38agricolae autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres
venite occidamus eum et habebimus hereditatem eius
39et adprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt
40cum ergo venerit dominus vineae quid faciet agricolis illis
41aiunt illi malos male perdet
et vineam locabit aliis agricolis
qui reddant ei fructum temporibus suis
42dicit illis Iesus numquam legistis in scripturis
lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris
43ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei
et dabitur genti facienti fructus eius
44et qui ceciderit super lapidem istum confringetur
super quem vero ceciderit conteret eum
45Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius
cognoverunt quod de ipsis diceret
46et quaerentes eum tenere timuerunt turbas
quoniam sicut prophetam eum habebant