1Et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens
2simile factum est regnum caelorum homini regi
qui fecit nuptias filio suo
3et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire
4iterum misit alios servos dicens
dicite invitatis ecce prandium meum paravi
tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad
nuptias
5illi autem neglexerunt et abierunt
alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam
6reliqui vero tenuerunt servos eius
et contumelia adfectos occiderunt
7rex autem cum audisset iratus est
et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos
et civitatem illorum succendit
8tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt
sed qui invitati erant non fuerunt digni
9ite ergo ad exitus viarum
et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias
10et egressi servi eius in vias
congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos
et impletae sunt nuptiae discumbentium
11Intravit autem rex ut videret discumbentes
et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali
12et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem
at ille obmutuit
13tunc dixit rex ministris
ligatis pedibus eius et manibus
mittite eum in tenebras exteriores
ibi erit fletus et stridor dentium
14multi autem sunt vocati pauci vero electi
15Tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt
ut caperent eum in sermone
16et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes
magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces
et non est tibi cura de aliquo
non enim respicis personam hominum
17dic ergo nobis quid tibi videatur
licet censum dare Caesari an non
18cognita autem Iesus nequitia eorum ait
quid me temptatis hypocritae
19ostendite mihi nomisma census
at illi obtulerunt ei denarium
20et ait illis Iesus
cuius est imago haec et suprascriptio
21dicunt ei Caesaris
tunc ait illis
reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo
22et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt
23in illo die accesserunt ad eum Sadducaei
qui dicunt non esse resurrectionem
et interrogaverunt eum
24dicentes magister
Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium
ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo
25erant autem apud nos septem fratres
et primus uxore ducta defunctus est
et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo
26similiter secundus et tertius usque ad septimum
27novissime autem omnium et mulier defuncta est
28in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor
omnes enim habuerunt eam
29respondens autem Iesus ait illis
erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei
30in resurrectione enim neque nubent neque nubentur
sed sunt sicut angeli Dei in caelo
31de resurrectione autem mortuorum non legistis
quod dictum est a Deo dicente vobis
32ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob
non est Deus mortuorum sed viventium
33et audientes turbae mirabantur in doctrina eius
34Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis
convenerunt in unum
35et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum
36magister quod est mandatum magnum in lege
37ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum
ex toto corde tuo et in tota anima tua
et in tota mente tua
38hoc est maximum et primum mandatum
39secundum autem simile est huic
diliges proximum tuum sicut te ipsum
40in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae
41Congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus
42dicens
quid vobis videtur de Christo cuius filius est
dicunt ei David
43ait illis
quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens
44dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
45si ergo David vocat eum Dominum
quomodo filius eius est
46Et nemo poterat respondere ei verbum
neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius
interrogare