1Tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos
2dicens
super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei
3omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite
secundum opera vero eorum nolite facere
dicunt enim et non faciunt
4Alligant autem onera gravia et inportabilia
et inponunt in umeros hominum
digito autem suo nolunt ea movere
5Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus
dilatant enim phylacteria sua
et magnificant fimbrias
6amant autem primos recubitus in cenis
et primas cathedras in synagogis
7et salutationes in foro
et vocari ab hominibus rabbi
8Vos autem nolite vocari rabbi
unus enim est magister vester
omnes autem vos fratres estis
9et patrem nolite vocare vobis super terram
unus enim est Pater vester qui in caelis est
10nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus
11qui maior est vestrum erit minister vester
12Qui autem se exaltaverit humiliabitur
et qui se humiliaverit exaltabitur
13Vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae
quia clauditis regnum caelorum ante homines
vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare
15Vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae
quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum
et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos
16vae vobis duces caeci
qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est
qui autem iuraverit in aurum templi debet
17stulti et caeci quid enim maius est
aurum an templum quod sanctificat aurum
18et quicumque iuraverit in altari nihil est
quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet
19caeci quid enim maius est
donum an altare quod sanctificat donum
20qui ergo iurat in altare
iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt
21et qui iuraverit in templo
iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso
22et qui iurat in caelo
iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum
23Vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae
quia decimatis mentam et anethum et cyminum
et reliquistis quae graviora sunt legis
iudicium et misericordiam et fidem
haec oportuit facere et illa non omittere
24Duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes
25Vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae
quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis
intus autem pleni sunt rapina et inmunditia
26Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis
ut fiat et id quod de foris est mundum
27Vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae
quia similes estis sepulchris dealbatis
quae a foris parent hominibus speciosa
intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia
28sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti
intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate
29Vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae
quia aedificatis sepulchra prophetarum
et ornatis monumenta iustorum
30et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum
non essemus socii eorum in sanguine prophetarum
31itaque testimonio estis vobismet ipsis
quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt
32Et vos implete mensuram patrum vestrorum
33serpentes genimina viperarum
quomodo fugietis a iudicio gehennae
34Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et
scribas
ex illis occidetis et crucifigetis
et ex eis flagellabitis in synagogis vestris
et persequemini de civitate in civitatem
35ut veniat super vos omnis sanguis iustus
qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti
usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae
quem occidistis inter templum et altare
36amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam
37Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas
et lapidas eos qui ad te missi sunt
quotiens volui congregare filios tuos
quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti
38ecce relinquitur vobis domus vestra deserta
39dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis
benedictus qui venit in nomine Domini