1Et egressus Iesus de templo ibat
et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi
2ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia
amen dico vobis
non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur
3Sedente autem eo super montem Oliveti
accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes
dic nobis quando haec erunt
et quod signum adventus tui et consummationis saeculi
4et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat
5multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus
et multos seducent
6audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum
videte ne turbemini
oportet enim haec fieri sed nondum est finis
7consurget enim gens in gentem
et regnum in regnum
et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca
8haec autem omnia initia sunt dolorum
9Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos
et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum
10Et tunc scandalizabuntur multi
et invicem tradent et odio habebunt invicem
11et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos
12et quoniam abundabit iniquitas
refrigescet caritas multorum
13qui autem permanserit usque in finem
hic salvus erit
14Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe
in testimonium omnibus gentibus
et tunc veniet consummatio
15Cum ergo videritis abominationem desolationis
quae dicta est a Danihelo propheta
stantem in loco sancto
qui legit intellegat
16Tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes
17et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua
18et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam
19Vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
20Orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato
21Erit enim tunc tribulatio magna
qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet
22Et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro
sed propter electos breviabuntur dies illi
23Tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic
nolite credere
24Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae
et dabunt signa magna et prodigia
ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi
25ecce praedixi vobis
26Si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire
ecce in penetrabilibus nolite credere
27Sicut enim fulgur exit ab oriente
et paret usque in occidente
ita erit et adventus Filii hominis
28Ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur
aquilae
29Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur
et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo
et virtutes caelorum commovebuntur
30et tunc parebit signum Filii hominis in caelo
Et tunc plangent omnes tribus terrae
et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli
cum virtute multa et maiestate
31et mittet angelos suos cum tuba et voce magna
et congregabunt electos eius a quattuor ventis
a summis caelorum usque ad terminos eorum
32ab arbore autem fici discite parabolam
cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata
scitis quia prope est aestas
33ita et vos cum videritis haec omnia
scitote quia prope est in ianuis
34amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio
donec omnia haec fiant
35caelum et terra transibunt
verba vero mea non praeteribunt
36De die autem illa et hora nemo scit
neque angeli caelorum nisi Pater solus
37Sicut autem in diebus Noe
ita erit et adventus Filii hominis
38sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes
nubentes et nuptum tradentes
usque ad eum diem quo introivit in arcam
Noe
39et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes
ita erit et adventus Filii hominis
40Tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur
41duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur
42Vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit
43Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias
qua hora fur venturus esset
vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam
44ideoque et vos estote parati
quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est
45Quis putas est fidelis servus et prudens
quem constituit dominus suus supra familiam suam
ut det illis cibum in tempore
46Beatus ille servus quem cum venerit dominus eius
invenerit sic facientem
47amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum
48Si autem dixerit malus servus ille in corde suo
moram facit dominus meus venire
49et coeperit percutere conservos suos
manducet autem et bibat cum ebriis
50veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat
51et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis
illic erit fletus et stridor dentium