1Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus
quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae
2quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes
3sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum
4prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus
5moram autem faciente sponso
dormitaverunt omnes et dormierunt
6media autem nocte clamor factus est
ecce sponsus venit exite obviam ei
7tunc surrexerunt omnes virgines illae
et ornaverunt lampades suas
8fatuae autem sapientibus dixerunt
date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur
9responderunt prudentes dicentes
ne forte non sufficiat nobis et vobis
ite potius ad vendentes et emite vobis
10dum autem irent emere venit sponsus
et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias
et clausa est ianua
11novissime veniunt et reliquae virgines dicentes
domine domine aperi nobis
12at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos
13vigilate itaque quia nescitis diem neque horam
14Sicut enim homo proficiscens
vocavit servos suos et tradidit illis bona sua
15Et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum
unicuique secundum propriam virtutem
et profectus est statim
16abiit autem qui quinque talenta acceperat
et operatus est in eis et lucratus est alia quinque
17similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo
18qui autem unum acceperat abiens fodit in terra
et abscondit pecuniam domini sui
19post multum vero temporis venit dominus servorum illorum
et posuit rationem cum eis
20et accedens qui quinque talenta acceperat
obtulit alia quinque talenta dicens
domine quinque talenta mihi tradidisti
ecce alia quinque superlucratus sum
21ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis
quia super pauca fuisti fidelis super multa te
constituam
intra in gaudium domini tui
22accessit autem et qui duo talenta acceperat et
ait
domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum
23ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis
quia super pauca fuisti fidelis supra multa te
constituam
intra in gaudium domini tui
24accedens autem et qui unum talentum acceperat ait
domine scio quia homo durus es
metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti
25et timens abii et abscondi talentum tuum in terra
ecce habes quod tuum est
26respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger
sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi
27oportuit ergo te mittere pecuniam meam
nummulariis
et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura
28tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta
29Omni enim habenti dabitur et abundabit
ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo
30Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores
illic erit fletus et stridor dentium
31Cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua
et omnes angeli cum eo
tunc sedebit super sedem maiestatis suae
32et congregabuntur ante eum omnes gentes
et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis
33et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris
34tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt
venite benedicti Patris mei
possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi
35esurivi enim et dedistis mihi manducare
sitivi et dedistis mihi bibere
hospes eram et collexistis me
36nudus et operuistis me
infirmus et visitastis me
in carcere eram et venistis ad me
37tunc respondebunt ei iusti dicentes
Domine quando te vidimus esurientem et pavimus
sitientem et dedimus tibi potum
38quando autem te vidimus hospitem et colleximus te
aut nudum et cooperuimus
39aut quando te vidimus infirmum aut in carcere
et venimus ad te
40et respondens rex dicet illis amen dico vobis
quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi
fecistis
41tunc dicet et his qui a sinistris erunt
discedite a me maledicti in ignem aeternum
qui paratus est diabolo et angelis eius
42esurivi enim et non dedistis mihi manducare
sitivi et non dedistis mihi potum
43hospes eram et non collexistis me
nudus et non operuistis me
infirmus et in carcere et non visitastis me
44tunc respondebunt et ipsi dicentes
Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem
aut hospitem aut nudum
aut infirmum vel in carcere
et non ministravimus tibi
45tunc respondebit illis dicens amen dico vobis
quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis
46et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam