1In diebus autem illis venit Iohannes Baptista
praedicans in deserto Iudaeae
2et dicens
paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum
3Hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam
dicentem
vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
4Ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum
et zonam pelliciam circa lumbos suos
esca autem eius erat lucustae et mel silvestre
5tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea
et omnis regio circa Iordanen
6et baptizabantur in Iordane ab eo
confitentes peccata sua
7Videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum
suum dixit eis
progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira
8facite ergo fructum dignum paenitentiae
9et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham
dico enim vobis quoniam potest Deus
de lapidibus istis suscitare filios Abrahae
10iam enim securis ad radicem arborum posita est
omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum
exciditur et in ignem mittitur
11Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam
qui autem post me venturus est fortior me est
cuius non sum dignus calciamenta portare
ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
12Cuius ventilabrum in manu sua
et permundabit aream suam
et congregabit triticum suum in horreum
paleas autem conburet igni inextinguibili
13Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem
ut baptizaretur ab eo
14Iohannes autem prohibebat eum dicens
ego a te debeo baptizari et tu venis ad me
15respondens autem Iesus dixit ei sine modo
sic enim decet nos implere omnem iustitiam
tunc dimisit eum
16Baptizatus autem confestim ascendit de aqua
et ecce aperti sunt ei caeli
et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam
venientem super se
17et ecce vox de caelis dicens
hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui