1Tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu
ut temptaretur a diabolo
2Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus
postea esuriit
3et accedens temptator dixit ei
si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant
4qui respondens dixit
scriptum est non in pane solo vivet homo
sed in omni verbo quod procedit de ore Dei
5tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem
et statuit eum supra pinnaculum templi
6et dixit ei
si Filius Dei es mitte te deorsum
scriptum est enim
quia angelis suis mandabit de te et in manibus
tollent te
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
7ait illi Iesus
rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum
8iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde
et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum
9et dixit illi
haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me
10tunc dicit ei Iesus vade Satanas
scriptum est
Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies
11Tunc reliquit eum diabolus
et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei
12Cum autem audisset quod Iohannes traditus esset
secessit in Galilaeam
13Et relicta civitate Nazareth
venit et habitavit in Capharnaum maritimam
in finibus Zabulon et Nepthalim
14ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam
prophetam
15terra Zabulon et terra Nepthalim
via maris trans Iordanen Galilaeae gentium
16populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam
et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta
est eis
17Exinde coepit Iesus praedicare et dicere
paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum
18ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres
Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius
mittentes rete in mare erant enim piscatores
19Et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum
20at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum
21Et procedens inde vidit alios duos fratres
Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius
in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua
et vocavit eos
22illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum
23Et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum
et praedicans evangelium regni
et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo
24et abiit opinio eius in totam Syriam
et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis
conprehensos
et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos
et curavit eos
25et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli
et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen