1Videns autem turbas ascendit in montem
et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius
2Et aperiens os suum docebat eos dicens
3beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum
4Beati mites quoniam ipsi possidebunt terram
5Beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur
6Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur
7Beati misericordes quia ipsi misericordiam
consequentur
8beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt
9beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur
10beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam
quoniam ipsorum est regnum caelorum
11Beati estis cum maledixerint vobis
et persecuti vos fuerint
et dixerint omne malum adversum vos
mentientes propter me
12gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis
sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos
13Vos estis sal terrae
quod si sal evanuerit in quo sallietur
ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras
et conculcetur ab hominibus
14Vos estis lux mundi
non potest civitas abscondi supra montem posita
15neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio
sed super candelabrum
ut luceat omnibus qui in domo sunt
16sic luceat lux vestra coram hominibus
ut videant vestra bona opera
et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est
17Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas
non veni solvere sed adimplere
18Amen quippe dico vobis
donec transeat caelum et terra
iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant
19Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis
et docuerit sic homines
minimus vocabitur in regno caelorum
qui autem fecerit et docuerit
hic magnus vocabitur in regno caelorum
20dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra
plus quam scribarum et Pharisaeorum
non intrabitis in regnum caelorum
21audistis quia dictum est antiquis non occides
qui autem occiderit reus erit iudicio
22ego autem dico vobis
quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio
qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio
qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis
23si ergo offeres munus tuum ad altare
et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te
24relinque ibi munus tuum ante altare
et vade prius reconciliare fratri tuo
et tunc veniens offers munus tuum
25Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo
ne forte tradat te adversarius iudici
et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris
26amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem
27Audistis quia dictum est antiquis non moechaberis
28ego autem dico vobis
quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam
iam moechatus est eam in corde suo
29quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te
expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum
quam totum corpus tuum mittatur in gehennam
30et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te
expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum
quam totum corpus tuum eat in gehennam
31dictum est autem
quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii
32ego autem dico vobis
quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa
facit eam moechari
et qui dimissam duxerit adulterat
33iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis
reddes autem Domino iuramenta tua
34ego autem dico vobis non iurare omnino
neque per caelum quia thronus Dei est
35neque per terram quia scabillum est pedum eius
neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis
36neque per caput tuum iuraveris
quia non potes unum capillum album facere aut nigrum
37sit autem sermo vester est est non non
quod autem his abundantius est a malo est
38audistis quia dictum est
oculum pro oculo et dentem pro dente
39ego autem dico vobis non resistere malo
Sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua
praebe illi et alteram
40et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam
tollere
remitte ei et pallium
41Et quicumque te angariaverit mille passus
vade cum illo alia duo
42qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris
43audistis quia dictum est
diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum
44Ego autem dico vobis
diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos
et orate pro persequentibus et calumniantibus vos
45ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est
qui solem suum oriri facit super bonos et malos
et pluit super iustos et iniustos
46Si enim diligatis eos qui vos diligunt
quam mercedem habebitis
nonne et publicani hoc faciunt
47et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis
nonne et ethnici hoc faciunt
48estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est